Poitiers, AD Vienne, C 4 n° 81bis
Numéro1330
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1104(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurEtienne Virolomanus et ses fils
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sancte matris aecclesiȩ alumpnis, tam presentibus quam futuris, quia ego et duo filii mei, Arbertus videlicet
l.3 et Petrus, venientes ante sepulchrum beati HYLARII, ibi super sacratissimum corpus reliquimus cum
l.4 quodam Fozili huic carte inherente, omnia quȩ injuste reclamabamus in villa Forziliarum,
l.5 scilicet duo masnilia terrȩ et terciam partem decime ejusdem ville, insuper omnem causam ca-
l.6-lumpnie, quam vi non jure inquietando exequebamur, omnino finivimus. Quod canonici ejusdem
l.7 loci benigne suscipientes, dederunt nobis in caritate centem solidos, et concesserunt nobis tres
l.8 junctos vinearum habere quam diu vixerimus, et tres operas terrȩ extra villam juxta lacum,
l.9 et terram de Fontanis. Si quis vero huic dimissioni calumpniando insurrexerit, iram omnipotentis
l.10 Dei incurrat, centumque libras argenti potestate cogente persolvat, atque ejus calump-
l.11-nia irrita permaneat. Haec vero carta facta fuit, anno ab incarnacione dominica
l.12 millesimo centesimo quarto, Philippo Francorum rege regnante, et Petro episcopo Picta-
l.13-vensi aecclesiȩ presidente, et Willelmo Aquitanorum duce in flore juventutis miliciam
l.14 agente. Ut vero firmior et inconvulsa in perpetuum permaneat, eam obtimis viris,
l.15 quorum nomina subscripta habentur, ad corroborandum tradidimus.
l.16 S. Willelmi tesaurarii. S. Ugonis precentoris. S. Leonii subdecani. S. Costantini
l.17 subcantoris. S. Salomonis magistri scolarum. S. Costantini de Vicveona. S. Gauterii
l.18 prepositi. S. Petri Garnerii. S. Johannis de Foro. S. Aimerici Ansterii. S. Arberti de Foro
l.19 S. Archimbaudi. S. Petri de Mirebello. S. Petri Arnulfi. S. Helie de Chalviniaco.
l.20 S. Stephani Viralomani. S. Filiorum ejus Arberti et Petri. S. Petri judicis de Saevrae.
l.21 S. Bernardi camerarii. S. Gauterii Zotmandi. S. Gosberti. S. Otgisii.
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 119-120, n° 108.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1330 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1330»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1330/. Date de mise à jour : 29/03/12.