Poitiers, AD Vienne, C 11 n° 152

<< < / > >>

Numéro1328

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date13/06/1104(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche570   mm

Largeur en bas185   mm

AuteurAbbaye  de  NOUAILLE

BénéficiaireGuillaume, prévôt  de  POITIERS

Regeste

Notice d'un duel judiciaire entre les champions de l'abbaye de Nouaillé et ceux de Guillaume, prévôt de Poitiers, qui avait enlevé à l'abbaye les moulins de Chassaigne.

Fac-similé

Texte

l.1 Estat lex sancita antiquitus quam constat stare firmius, in qua derogacionem alicujus utique, nefas esse deprehendimus. Nunc igitur edisseram quod cunctis esse palam preoptavi enixius notificare cercius, rem gestam et non fabulam dignam decrevimus memoria, ne fieret oblivio
l.2 Nobiliaco in monasterio. Scilicet cum volumus persistere quod posteris gliscimus relinquere diligenter membranulis satagimus inscribere. Anno quo ab Hierosolimis Willelmi Aquitaniȩ ducis sit reditus Willelmus quidam Teotbaudi grammatici filius, cum duce supradicto
l.3 ab Hierosolimis rediit quem dux arcius diligens Pictaviensem prepositum constituit. Qui tanto sublimatus honore supra se cepit extolli, et inferiores quosque premere; superiores aggressus est attentare. Igitur et nobis non modicam inferre calumpniam molitus est. Molendinos
l.4 videlicet qui ad Cassannas nuncupantur violenter auferens. Quo facto domnus G. abbas necnon et monachi pariter consternati, ceperunt contra hoc inquirere, quid opus facto esset. Tandem salubri reperto consilio suis hoc imputavere peccatis. Quapropter in primis Deum
l.5 suis voluerunt precibus, helemosinis aliisque placare quam plurimis. Adultimum conquesti sunt ad Ugonem de Liziniaco qui ut dux ab Hierosolimarum partibus eodem anno redierat, quem itidem, suis interesse negociis adsciverunt, ut puta qui et defensor
l.6 cenobii mag[...?...]ti apud judicem fore videbatur. Igitur dux vix compulsus Ugonis precibus, mixtisque querimonis, decrevit ipse et magnates suȩ domus quatenus duellum a pugilibus fieret, quo peracto absque ulla retractacione molendinos
l.7 possiderent [...?...] exitus rectius decrevisset, quod impendio abbatem ac monachos perterruit. Enimvero ne tantum dampnum, si hoc facere recusarent de molendinorum amissione paterentur, de Dei adjutorio presumentes, qui desiderium pauperis
l.8 exaudit et re[...?...] juvat, violentiam vero a longe obpugnat, spoponderunt se licet coacti facturos comitis deliberacionem, ita dumtaxat ut si victoria eos de qua hesitare non poterant, consequeretur, assensum preberet et si opus [...?...]
l.9 haberent, in hoc denegare, qui se sane ita facturum promisit. Illico dies in quo fieret constituitur ab utrisque. Fit tantȩ rei apparatus, omnibusque rite peractis venerunt pugiles quorum nomina hȩc sunt: David IIIIor ossa ex nostra parte, [...?...]
l.10 Arveus in insula quȩ Pictavi habetur in qua moris est taliter pugnandi, oracione prius celebrata congressi sunt, diuque, illis dimicantibus, en haud defuit verus inspector qui servos suos monachos scilicet donans vict[...?...].
l.11 suffudit suosque fautores confusione premaxima. Clamor fere omnium qui affuerunt Deum suppliciter laudantium attollitur, qui diligit justiciam et odit iniquitatem. Qua de re monachi tripudiantes cum gaudio reversi sunt ad [...?...]
l.12 noscuntur anno MCIIII incarnacionis Domini, idus junii, ȩpacta XXII, luna XVI, indicio XII, concurrente V, Philipo rege Francorum regnante, Petro Pictaviensi cathedrȩ presidente, Willelmo, comite Aquitaniam gubernante [...?...]
l.13 assignati: Filius comitis, Willelmus cum pedagogo suo, S. Ugo Claret, S. Ugo de Cella, S. Bromaudus Aimericus, S. Ranulfus de Venaurs, S. Audebertus Gundafer, S. Johannes Gauterius, S. Radulfus filius [...?...]
l.14 vicarius hi fuerunt in insula dum certamen finiretur. Extra insulam speculantes: Abbas Gunbaudus Sancti Benedicti Quinciaci, Ugo de Liziniaco et innumerabilis Pictavorum [...?...]
l.15 nostrorum spectantium monachorum. S. Geraldi. S. Engelberti S. Barnardi. S. Petri.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 292-924, n° 187.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1328 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1328»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1328/. Date de mise à jour : 29/03/12.