Poitiers, AD Vienne, C 4 n° 80
Numéro1326
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date29/10/1102(fiabilité :texte)
LieuPoitiers(lat :Pictavis in claustro ejusdem confessoris ante capitulum)
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
AuteurPierre II, évêque de POITIERS
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-rantia priorum negligentiam valeat improbare. Quapropter ego, Petrus, gratia Dei Pictavorum episcopus, unacum clero nostro que temporibus nostris in ecclesiis nostris fieri contingit, fratribus nostris
l.3 ac filiis notificemus oportet. Clerus igitur sancti confessoris Ylarii querebatur, Willelmum thesaurarium medictatem molendinorum de super Pontem Achardi in terra fratrum super
l.4 calumpniam locasse, superque calumpniam tenuisse, et usui proprio subdidisse; adeo autem querimonia illorum increverat, quod ad nos sepius inde clamabant; et ad ultimum cessabant
l.5 offitio. Illis itaque clamantibus atque cessantibus, tandem ille nostro consilio ductus, auctoritate commonitus, in presentia nostra videntibus archidiaconis Arveo, Petro atque Willelmo,
l.6 Aimerico quoque decano, necnon et Ebone Partiniacensi avunculo suo, causam illorum justam esse cognoscens, edifitium illud in capitulo omnino absolute solidum et quietum fratribus
l.7 in commune dimisit. Illi vero videntes eum ab injusticie pravitate resipere, operis illius expensas debita cogitione pensantes, idem quod dimiserat, illi canonica concessione
l.8 dederunt. Eo nimirum modo ut fructum laboris sui quod dignum est in vita sua canonice integrum habeat et quietum, post mortem vero ad fraternum jus unde processit in commune re-
l.9-veniat. Ut igitur dictum est quamdiu vivat illi canonice concesserunt habendum, excepto tamen quodam, quod ratio justicie monuit continuo retinendum. Nam ut vestituram quam
l.10 verbo susceperant esse justam ipsa res habita comprobaret, mox discussione peracta, clavibus receptis positisque custodibus, officinam et emolumentum absque dila-
l.11-tione ceperunt, diesque XV continuatos in dominio tenuerunt. Similiter autem bis in unoquoque anno vite sue XV quidem a IIII nonas novembribus, XV vero a VI kalendas julii,
l.12 tenendum statuimus. Sed et aqueductus causa seu qualibet occasione colendi inter venturi thesaurarii fratrumque familias nequando litigium oriantur, precaveri com-
l.13-placuit. Ea enim utrobique sententia sedit, ut lucrum redditum tam partis illius que in terra fratrum sita est quam et ejus que in terra thesauri totum semper simul conveniat, et equa mensura inter
l.14 utrosque per medium dividatur. Rursus itidem de fructu terre et aque adjecimus exequendum. De molendinis vero aliis fratrum vocatis, quibus ab his aqua demittitur, dampnum
l.15 quoque demitti clamabatur, edictum est neque molere nolentes, minis terreant, violentia disturbent, vel qualibet ammonitione timenda revocare presumant, ne quis illis plus
l.16 aquȩ minusve debito retinere vel subducere ulterius apponat. Quod si fecerit, et ad juditium duorum hujusmodi peritorum corrigere noluerit, ad ȩpiscopum vel ad solita arma cessandi
l.17 recurratur. Ut igitur hȩc definitio coram nobis et per nos facta, presentia et auctoritate nostra robur habeat in futurum, eam scriptam sigilli nostri inpressione signamus
l.18 ac personis clericorum ac laicorum legalibus ad firmandum tradentes, calumpniantes forsitan in futurum, auctoritate apostolica anathematis gladio percutimus.
l.19 Si quis igitur ejus assertionis nodum, tam legitimum tamque necessarium, dissolvere quandoque voluerit, omnipotentis ȩpiscopi maledictione dampnatus existat, aurique libras
l.20 centum justicia cogente persolvat, ejusque calumpnia nichil prorsus efficiens evanescat. Facta est Pictavis in claustro ejusdem confessoris ante capitulum,
l.21 Paschali Romȩ summo pontifice, Pictavis Petro antistite, Phylippo Francorum rege, Willelmo Aquitanorum duce, ejusdem regressionis ab Jherusalem anno primo,
l.22 ab incarnatione vero dominica millesimo centesimo secundo, concurrente tercio, epacta vigesimo secunda, indictione undecima, IIIIto kalendarum novembrium.
l.23 S. ipsius Wilelmi thesaurarii. S. Hugonis cantoris. S. Leonii subdecani. S. Constantini Bonioth subcantoris. S. Salomonis magistri scole. S. Johannis ebdoma[darii].
l.24 S. Rannulfi ebdomadarii. S. Gauterii prepositi. S. Petri ȩpiscopi qui [croix] hanc crucem fecit. S. Arbaldi prepositi. S. Petri Garnerii. S. Arberti. S. Aleelmi. S. Ar[chembaldi].
l.25 S. Wilelmi Aleelmi. S. Calcardi. S. Aimrerici decani Sancti Petri. S. Petri archidiaconi. S. Arvei archidiaconi. S. Wilelmi archidiaconi. S. Ra[inerii capi]-
l.26-cerii. S. Ebonis Parteniaci. S. Wilelmi Samsonis.
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 116-118, n° 106.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1326 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1326»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1326/. Date de mise à jour : 29/03/12.