Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 17

<< < / > >>

Numéro1324

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1101(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurAbbaye  de  MONTIERNEUF

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-RADEGONDE  de  POITIERS

Regeste

Guillaume, prieur de l'abbaye de Montierneuf, achète à Atfredus, prieur de Sainte-Radegonde de Poitiers, une terre située près de l'étang de Montierneuf, contre la somme de 200 sous et un cens de huit deniers.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] Anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi millesimo CI. Indictione VIIII. Notum atque manifestum esse
l.2 volumus omnibus tam presentibus quam futuris fidelibus christianis, quod Guillelmus prior Novi Monasterii,
l.3 et ejus monachi emerunt terram quȩ juris aecclesiȩ sanctȩ Radegundis esse videbatur, a priore predictȩ
l.4 aecclesiȩ Atfredo nomine, volentibus et consentientibus atque collaudantibus cunctis ȩcclesiȩ canonicis, datis
l.5 pro ea ducentis nummorum solidis, Atfredo priori et reliquis ȩcclesiȩ canonicis. Quȩ terra sita juxta
l.6 stagnum Novi Monasterii vendita est ex integro, a Guillelmi [Fabr...?...] usque ad clausuram terrȩ sanctȩ
l.7 Mariȩ, quicquid ibi sanctȩ Radegundis aecclesia habere videbatur, pro qua Novi Monasterii monachi
l.8 in unoquoque anno de censu reddent VIII denarios in festivitate omnium sanctorum predictȩ sancte Radegundis
l.9 aecclesiȩ. Pro hac etiam conventione et dono, dederunt canonici predictis monachis medietatem totius terrȩ quȩ
l.10 inibi juste adquisituri essent. Quicumque autem hanc sine ulla calumnia vel contradictione legitimam
l.11 venditionem seu donationem factam infringere, vel calumniare temptaverit, omnipotentis Dei iram, nisi cito
l.12 resipuerit in presenti seculo incurrat, et centum auri libras componat, atque quod temptaverit irritum fiat. Hujus
l.13 rei testes sunt: Guillelmus, Novi Monasterii prior, Arnaldus subprior, Richerius prepositus, Richardus elemosinarius;
l.14 de laicis vero Mainardus cementarius, Aleelmus prepositus, Gaufredus pelletarius, Johannes de Craciaco, Guido Raimbaldi, et alii multi.
l.15 Signum Atfredi [croix] Sancte Radegundis prioris. Signum Aimerici [croix] Sancti Petri decani. Signum Andreȩ [croix] cantoris Sancte Radegundis.
l.16 Facta sunt hȩc, Petro episcopo Pictavensium sedi presidente, Philippo rege regnante, Guillelmo duce Aquitaniis principante.
l.17 Hujus doni terram quidam miles Guinemannus nomine cum suo domino Guillelmo Arnaldi calumpniatus est, que calumpnia in claustro sancte Mariae, ante Aimericum vicecomitem Castelli,
l.18 Airaldi discussa ab ipso et his qui cum illo erant irrita judicata est. Quapropter predicti milites Guillelmus et Guinemannus Deo et sancto Johanni Euvangeliste, in manu
l.19 domni Marci abbatis omnem calumpniam finierunt et reliquerunt, et si quid injuste in ea habebant totum donaverunt, ac deinceps tranquillam et sine calumpnia Novo
l.20 Monasterio dimiserunt. Hujus rei et guerpitionis testes sunt: abbas Sancte Marie, Garnerius cantor ejusdem ecclesiȩ, Arbertus, canonicus similiter ecclesiȩ Lambertus,
l.21 Aimericus vicecomes, Helia de Cauviniaco, Ademarus vigerius et alii multi qui presentes fuerunt.

Notes

1

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 51-52, n° 32.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°1324 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1324»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1324/. Date de mise à jour : 29/03/12.