Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 3 n° 15
Numéro1321
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1100(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurBertrand de MONT COMTUR
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CYPRIEN de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quamobrem ego in Dei nomine Bertrannus de Mont Comtur pro redemptione animarum patris mei et matris meȩ, ego et uxor mea filiique
l.3 mei, consilio fidelium nostrorum, pro redemptione animarum nostrorum omniumque parentum nostrorum affizamus in perpetuum molendinos de Gragone
l.4 monachis Sancti Cypriani in manu Rainaldi abbatis, ut nichil ibi mali faciamus hominibus qua ad molendinos venerint neque ipsos neque
l.5 annonam ipsorum comprehendamus quamdiu intra clausuram molendinorum fuerint, nec quicquam noceamus, in adventu tamen et in reditu suo custodiant
l.6 se a nobis. Quod si famulus monachorum annonam conduxerit alicujus ad molendinum rogatus vel remuneratus, ipsum et annonam et asinos,
l.7 quamdiu in ejus conductu fuerint, similiter per omnia affizamus. Item si aliquid nobis foris fecerint monachi, numquam propter hoc ledemus
l.8 molendinos neque pro aliqua occasione. Quod si etiam homines ipsorum foris fecerint, nec propter eos aliquid molendinis mali faciemus.
l.9 Si autem aliquis presumpserit ipsos molendinos infringere, vel que infra fuerint invadere, vel famulis monachorum et que in conductum habue-
l.10-rint ad molendinum venientes aliquid nocere, faciemus illis justiciam competentem, et hoc affizamus et promittimus a nobis et a nostris ita in perpetuum
l.11 propter amorem Dei custodiri, ut et ipsi monachi pro nobis et pro amicis nostris vivis et defunctis generales faciant orationes. Ut autem inconvulsum maneat
l.12 quod statuimus, propriis manibus et legitimorum virorum qui affuerunt firmavimus. S. Bertranni et uxoris ejus Dannetȩ et filiorum ipsorum Petri, Philippi,
l.13 Rotberti, Bertranni. S. Bodini Beliardi. S. Galcherii de Marconai. S. Aimerici Flocelli. S. Arberti de Sazai. S.
l.14 Regnante rege Philippo, Willelmo duce, Petro Pictavensium presule.
Bibliographie
REDET (L.), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Cyprien de Poitiers, Poitiers, 1874 (Archives historiques du Poitou, 3), p. 97-98, n° 2.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1321 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1321»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1321/. Date de mise à jour : 29/03/12.