Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 84
Numéro1318
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1100(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Largeur en bas475 mm
AuteurAudebert et son épouse
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 suis locis venerabilibus ob amorem et reverenciam Dei sanctorumque, omnium curet impendere, quatenus fragilitatem naturȩ quam omnis ȩtas patitur priusquam subitanea transposicio eveniat, redimat.
l.3 Quapropter ego Audebertus, cum uxore mea, in nomine Domini notifico tam presentibus quam futuris, quia ego penitus dono Deo et beatȩ Mariȩ semper virgini, sanctisque confessoribus Christi
l.4 Hylario, atque beato Juniano Nobiliacensis cȩnobii unum junctum inter terram planam et pratum, consenciente uxore mea. Quod si quis de heredibus meis repetitor extiterit,
l.5 in primis iram Dei incurrat, et C. auri libras persolvat. S. Willelmi Milleroi, et fratris sui Viviani. S. Acardi de Castane, et fratris sui Aimirici. S. Machaelis de Castane. Hanc donationem fecit Audebertus absque alicujus
l.6 calumpnia ante mortem suam longo tempore. Imminente autem fine vitȩ suȩ, alium junctum qui juncto supradicto coherebat, pro redemptione animȩ suȩ ad eundem locum contulit. Quem
l.7 calumpniati sunt diu Vivianus nepos ejus qui erat legitimus heres, et Ansterus filius ejus bastardus. Sed postea recogitantes animȩ suȩ periculum in hoc esse, convenerunt,
l.8 ambo in unam concordiam, et annuerunt Deo et sanctis ejus coram supradictis testibus quicquid ante finem suum et in finem vitȩ suȩ donaverat ȩcclesiȩ Dei antecessor eorum Audebertus,
l.9 et non solum ipsi, sed et jam filius Viviani, Guilelmus. Affuerunt etiam alii testes: Tietbaudus, et Ingobertus frater ejus, Stephanus Raheri, Boso, Aimericus, et alii plures.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 289-290, n° 185.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1318 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1318»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1318/. Date de mise à jour : 29/03/12.