Poitiers, AD Vienne, C 4 n° 78
Numéro1317
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1092(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAmat, évêque d'Oloron, juge de ROME, et Hugues, évêque de Die
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 confrater meus, et ejusdem papȩ vicarius, posteris nostris notum fieri volumus, dissensionem ortam inter canonicos Sancti HYLARII Pictavensis episcopi, et mo-
l.3-nachis Burguliensis cenobii, Deo auxiliante in Exulidunensi concilio nos ita composuisse. In eodem itaque concilio iterata proclamatione
l.4 quam canonici Sancti HYLARII pluribus conciliis nobis presentibus fecerant de quadam curte nomine Vosalia pictavensi territorio sita, in qua
l.5 in honorem ejusdem pontificis fundata est ȩcclesia, et cognito quod curtis illa juris Sancti HYLARII fuerat ȩcclesiȩ, Lodovici regis Francorum privilegi-
l.6-o testificante: monachis vero quasdam cartas suas super hoc in medium proferentibus, in quibus continebatur quod quȩdam Pictavensis comitissa nomi-
l.7-ne Emma, quȩ locum Burguliensis fundaverat eidem loco medietatem supradictȩ curtis Vosaliȩ contulerat, quam ab ȩcclesia beati HYLA-
l.8-RII quibusdam pactionibus alienaverat; utriusque partis ratione considerata et diu ventilata, tandem dijudicantes statuimus confratrum nostrorum
l.9 coepiscoporum juditio, ut medietate curtis a monachis retenta cum ȩcclesia, alteram medietatem totius curtis redditam cum omnibus ad se perti-
l.10-nentibus ipsi canonici Sancti HYLARII sine ulla inquietudine monachorum quiete haberent, et pacifice tenerent, scilicet de terris cultis et in-
l.11-cultis, quesitis et adquirendis, de vineis, de pratis, de servis, de ancillis, de pascuis, de decimis, de censibus et honoribus domorum et
l.12 terrarum, et vinearum, et de omnibus redditibus, et deinceps liceat prefatis canonicis quemadmodum et monachis dispensatorem suum et,
l.13 procuratorem secure et quiete statuere. Istud vero ita deinceps tenendum Baldrico abbati Burgulii et monachis censuimus, et abbas
l.14 ipse manu sua in manu nostra missa, sic se servaturum in secula seculorum promisit. Et ut hȩc institutio nostra inconvulsam obtineat stabili-
l.15-tatem, manu propria firmavimus, et sigilli nostri inpressione firmatam corroboravimus. Si quis vero aut abbas iste prefatus aut monachi ejus, aut
l.16 successores illius huic nostrȩ sanctioni aliquo ingenio obviare temptaverit, procul dubio sciat Romanȩ ȩcclesiȩ auctoritatem sese infregisse,
l.17 et contra periculum ordini sui sese fecisse. Hoc idem juditium fuit postea in Sanctonensi concilio repetitum, et discussum, et
l.18 confirmatum, eodem modo quo fuerat in Exulidunensi concilio. Sed abbas et monachi tunc proclamaverunt quod curtis illa quam canonici require-
l.19-bant, jam divisa fuerat, ita ut canonici suam partem et monachi suam quoque habuissent. Ad hoc autem judicatum est a Sanctonensi concilio
l.20 ut monachi scripta vel testes vivos qui hoc vidissent legitime haberent, et fuit terminus constitutus quo scripta vel testes habere procu-
l.21-rarent; sed hoc nec in termino nec postea habere procuraverunt. Et hoc idem juditium utriusque concilii in Pictavensi curia ante
l.22 principem et ejus obtimates repetitum et confirmatum fuit, a pluribus abbatibus et religiosis clericis, qui utrique concilio interfuerunt,
l.23 et etiam a laicis obtimatibus.
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 113-114, n° 103.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1317 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1317»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1317/. Date de mise à jour : 29/03/12.