Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 5 n° 1

<< < / > >>

Numéro1315

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/06/1098(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurEngelelmus et Lucie son épouse de  MORTHEMER

BénéficiaireAbbaye  de  LA TRINITE  de  POITIERS

Regeste

Engelelme de Morthemer abandonne toutes les coutumes que lui et ses parents prélevaient sur la terre et les hommes de l'église de la Sainte-Trinité de Poitiers.

Texte

l.1 Cum multa inutilia quam plurimi scribere laborent, et parum aut nichil ad usum pertinentia, precipue qui sapiunt debent satagere, ut quecumque necessaria
l.2 et memoriȩ digna sunt, ne in futuro oblivionis caligine involvantur, scriptis memoralibus inserant, sicut ab auctoritate patrum sanctitum habetur.
l.3 Quapropter in nomine Dei omnipotentis ego Engelelmus de Mortuomari et uxor mea Lucia notum volumus fieri tam presentibus quam futuris, quod omnes
l.4 [consue]tudines quascumque parentes mei in terra et viris aut mulieribus ȩcclesiȩ sanctae Trinitatis Pictavis habuerunt, quas et ego hucusque habui, pro remis-
l.5-[sione] nostrorum peccatorum et parentum meorum predictȩ aecclesiȩ dimittimus et concedimus, preter fiscum Petri Boguerelli, et preter homines de villa quȩ dicitur Niolium
l.6 [...?...] Helias prepositus de Calviniaco requirit pro servis vel colibertis de fisco meo, si eos acquirere poterit, et preter partes consuetudinum quas fratres mei
l.7 domnus Seguinosus et Launus illic habent, quas post decessum eorum aut in vita illorum si cum aecclesia eadem placitum fecerint, similiter ego et uxor mea
l.8 ipsi ȩcclesie concedimus, concedentibus eisdem fratribus meis, filiis que meis Engelelmo et Petro atque Bernardo. Preterea promittimus et firmamus nos
l.9 adjutores et defensores ipsius aecclesiae consistere, et pro posse nostro ipsi succurrere, sanctimonialibus ibidem morantibus in omni beneficio
l.10 suo nobis participationem dantibus; et quicquid contra eandem aecclesiam et illas male egimus in tenendo predictas consuetudines;
l.11 nobis unanimiter remittentibus. Insuper etiam pro hoc beneficio et dimissione quam facimus quamdam filiam nostram nomine Clemen-
l.12-tiam in ordinem suum ad Deiservicium recipiunt. Quod si huic dimissioni quam facimus aliquis ausu temeritatis stimulatus calum-
l.13-niam inferre presumpserit, a sancta et individua Trinitate quȩ unus Deus est et omnibus sanctis ejus sit excommunicatus
l.14 et sicut Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit pereat, et C libras auri componat, et calumnia ejus irrita perma-
l.15-neat. Ut autem carta hujus dimissionis firmior existat, propriis manibus signavimus, et aliis quorum signa hic habentur
l.16 ad corroborandum tradidimus. S. Petri Pictavorum episcopi. S. Gaufredi precentoris. S. Heliȩ Calviniacensis.
l.17 S. Petri Boguerelli. S. Heliȩ de Telio fratris ejus. S. Marcherii prioris. S. Gaufredi Clarebaut. S. Garnerii Temperii. S. Guillelmi presbiteri.
l.18 [croix] Engelelmi. [croix] Luciae. [croix] Engelelmi. [croix] Petri. [croix] Bernardi.
l.19 [croix] Seguinosi.
l.20 HEC CARTA FACTA EST IIII IDUS JUNII, REGNANTE PHILIPPO FRANCORUM REGE, WILLELMO AQUITANORUM DUCE, PETRO PICTAVORUM PRESULE.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1315 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1315»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1315/. Date de mise à jour : 29/03/12.