Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 14

<< < / > >>

Numéro1312

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date14/04/1096(fiabilité :texte)

LieuSaintes(lat :apud Sanctonas)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Largeur en bas351   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Urbain II, pape, confirme à Giraud, abbé de Montierneuf, le jugement fait en sa présence à Poitiers qui règle les litiges entre les religieux de son abbaye et les chanoines de Saint-Hilaire de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO IN CHRISTO FILIO GIRALDO, ABBATI NOVI MONASTERII PICTAVENSIS,
l.2 ejusque successoribus salutem et apostolicam benedictionem. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti auxiliante Domino, providere. Tuis igitur, karissime fili Giralde abbas piis votis justisque
l.3 peticionibus annuentes, presentis scripti auctoritate confirmamus juditium illud quod factum est inter vos et clericos Sancti Hilarii in presentia nostra, consedentibus nobis in capitulo eorum, cum archiepiscopis, Hugone
l.4 scilicet L[ugdun]ense, Amato Burdegalense, Daimberto Pisense; episcopis quoque Petro Pictavense, Willelmo Albanense et Brunone Signense; Aimaro etiam abbate Sancti Martialis Lemovicensis, necnon et
l.5 Rainaldo, abbate Sancti Cipriani Pictavensis, et cum multis aliis personis virorum religiosorum et secularium, comitis et multorum nobilium, clerici Sancti Hylarii nos adierunt proclamantes de censu quarumdam vinearum
l.6 ad sanctum [Hylarium] pertinentium, quȩ sunt ad Vaccariam, Sancto Hylario competente, et de processionibus quas can[onic]i Beati Nicholai cum illis facere consueverant, et nunc monachi vestri dedignantur ad easdem processiones
l.7 ire cum illis. Hec [autem] fratres adsidentes nobis audientes et querelam [...?...] pacem inter vos [et illos] [...?...] reformare. Nam cum [consilio] personarum tunc
l.8 [adstancium prec]epimus ut census vinearum quem proclamabant sicut fuerat [...?...]detur. De processionibus autem videntes in
l.9 congruum esse ut monachi cum clericis ad processiones irent pariter, et volentes utrosque vinculo [...?... vestram et illorum] ȩcclesiam jungere, ut in obitu uniuscujusque
l.10 et vestrum et illorum, pulsatis signis mortuorum officia pro invicem agerentur, et ita esset unita utraque ȩcclesia ut, si quis canonicorum seculum vellet relinquere, ad vos sicut ad fratres confugeret, et
l.11 ut una ȩcclesia super aliam a modo non laboraret aliquid adquirere absque alterius permissione. Qui hec omnia respuentes, dixerunt nec se vestras orationcs velle habere, nec suas vobis velle largiri.
l.12 Nos vero animadvertentes non eos pro spiritualibus causauri sed pro carnalibus, serio diximus quoddam proverbium quod debuerat eis verecundiam inferre, si advertere voluissent, de lupo ad discendas litteras
l.13 posito, cui cum magister diceret: A. ipse agnellum, et cum magister: B. ipse dicebat porcellum, sic et ipsi faciebant, quia cum nos promitteremus psalmos et orationes, ipsi econtra querebant
l.14 ea quȩ non sunt ad profectum animarum proficua. Ergo cum consilio episcoporum qui tunc aderant, precepimus ex parte beati Petri apostoli, sub anatemate, ut quia clerici Sancti Hylarii hoc quod diximus
l.15 noluerunt accipere, nullam amplius de hac re querimoniam faciant, nec tu aut tui monachi a modo eis aliquod placitum faciatis excepto hoc quod superius diximus. Sed tam de ȩcclesia sancti
l.16 Nicholai, quam tibi tuisque successoribus, cum omnibus quȩ ad eam pertinent jamdudum per nostri privelegii auctoritatem concessimus, et iterum nunc per presentis scripti paginam confirmamus,
l.17 quam de omnibus aliis rebus eorum querela omnino deinceps consopita silentio perpetuo conticescat. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, aliorumque secularium, hanc nostre constitutionis paginam
l.18 agnoscens contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino juditio de perpetrata iniquitate existere cognoscat, et nisi satisfactione
l.19 congrua emendaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis
l.20 autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
l.21 [rota] BLVT.
l.22 [Datum apud Sanctonas per manum] Johannis, sancte Romanae ȩcclesiȩ diaconi cardinalis XVIII kalendas mai, indictione [IIIIa, anno domin]ice incarnationis millesimo XCVI, pontific[atus autem domni Urbani II pape IX].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5642.

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 42-44, n° 26.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1312 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1312»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1312/. Date de mise à jour : 29/03/12.