Poitiers, AD Vienne, G 490 C 4 n° 73
Numéro1307
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1093(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurHugues de CELLE
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quia Hugo de Cella querelam quam in ȩcclesia sancti Michaelis, et in burgo eidem ȩcclesiȩ pertinente injuste quasi heredi-
l.3-tario jure reclamabat, tali tenore et pacto, canonicis beati HYLARII finivit ac dimisit, ut eam ȩcclesiam et
l.4 burgum, Petro Roho fratri suo concederent habere canonice quamdiu viveret. Nos vero dedimus eam illi cum predicta pertinen-
l.5-tia gratis atque canonice, ea nimirum conventione, ut in vita sua tantum haberet, eoque defuncto ad nos in fratrum commune
l.6 rediret. Ipse autem Hugo pergens ad sancti sepulchrum divina ductus justicia, multis videntibus, supradictȩ querelȩ causam
l.7 cultello quodam super altare posito reliquit. Quem nequando forsitan aptus usui sublatus esset, ilico nos confregimus, atque ad
l.8 resecandum calumpniȩ filicem si forte renasceretur, in testimonium precepimus. Ad constringendum vero tenoris nodum, Hugoni de Lezig-
l.9-niaco predictus Hugo de cella, et Petrus Roho fidem suam manu missa in manum promiserunt, ne videlicet ulterius, vel ipsi vel
l.10 quilibet eorum successor, aut heres, rem predictam repetendo calumpniam renovaret. Quod si quis forte temptare presumeret,
l.11 illi contra cum nobis in adjutorio essent nosque per bonam fidem causam ipsam deliberare atque defendere adjuvarent. Isembertum vero atque
l.12 Burmaldum suos fratres qui tunc aberant se habituros esse ad itidem facere nobis convenerunt, qui postea nobis eodem modo fides
l.13 suas promiserunt. Hoc vero viderunt fieri Hugo Leziniacensis et Arnaldus juvenis et Petrus de Torciaco et Helias de Calvigniaco
l.14 et Goffredus de Coltis et multi alii qui ad hoc diffiniendum convenerant. S. Guillelmi thesaurarii. S. Hugonis cantoris.
l.15 S. Girardi subdecani. S. Guillelmi.
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 107-108, n° 98.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1307 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1307»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1307/. Date de mise à jour : 29/03/12.