Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 141
Numéro1306
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/1093(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche140 mm
Largeur en bas250 mm
AuteurGuillaume Barthélemy
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 oportet [quando] in presenti vita subsistimus, ita bonis operibus et elemosinis insistere, quatinus et in hoc seculo peccatorum nostrorum ve-
l.3-niam, et in futuro perpetuam Angelorum vitam a Domino percipere mereamur. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem, quoniam in die mala
l.4 liberabit eum Dominus. Paria quoque Raphael Angelus protestatur, ad Thobiam dicens: Bona est oracio cum jejunio et elemosina, et Noli
l.5 faciaem tuam ab ullo [pau]pere, elemosina enim non permittit ire in tenebras. Et per Salomonem dicitur: Conclude helemosinam in sinu pauperis,
l.6 et ipsa pro te exorabit ad Dominum. Zacheus quoque qui dimidium bonorum suorum pauperibus tribuit, et quod fraude adquisierat, qua-
l.7-druplum reddidit, Abrahȩ filius a Domino meruit appellari. Quapropter notum sit omnibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ fidelibus tam presentibus quam
l.8 futuris, quod ego Willelmus Bartholomeus pro redemptione peccatorum, meorum dono Deo, et sanctȩ Dei genitrici virginis Marie,
l.9 et beatissimo confessori Christi Juniano, illam partem quam habebam in lepnis de Arzisilio, videntibus his testibus: S. Aimerici de Sivriaco.
l.10 S. Bertramnni, monachi. S. Radulfi de Travaziaco. S. Aimerici Johannis. S. Aleardi de Capella. S. Odonis Aperceot. S. Mainardi Paizai. S. Willelmi, prepositi nostri.
l.11 Data est hȩc carta anno MLXXXXIII dominice incarnationis, indiccione VI, epacta VIIII, concurrentes IIII, regnante Philippo Francorum rege, et Willelmo
l.12 duce Aquitaniam gubernante, necnon et Petroni episcopo in sede sancti Petri Pictavensis residente.
l.13 Si autem aliquid homo istam cartam calumpniaverit, aut infringere voluerit, in primis iram Dei incurrat, et auri libras
l.14 centum persolvat. HEC CARTA FACTA EST MENSE MAIO.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 274-275, n° 174.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1306 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1306»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1306/. Date de mise à jour : 29/03/12.