Poitiers, AD Vienne, C 1 dossier 2 n° 2
Numéro1305
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/03/1093(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurPierre II, évêque de POITIERS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-NICOLAS de LOUDUN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 de ȩcclesia sancti Nicholai de Lausduno, sic fuisse diffinitam nostro judicio. Igitur abbates isti in nostram presentiam Pictavim postero die capitis jejuniorum venerunt,
l.3 judicium et predicta ȩcclesia habituri. Uterque enim abbas ipsam ȩcclesiam sui juris esse dicebat. Abbas Sancti Florentii aiebat esse de parrochia suȩ ecclesiȩ de
l.4 Veneth terram illam in qua ȩcclesia sancti Nicholai noviter fundata est, et hoc pro duabus partibus decimȩ, quas de eadem terra recipit ipsa ȩcclesia de Venet. Abbas vero
l.5 Sancti Philiberti, econtra dicebat de parrochia ȩcclesiȩ Sancti Petri terram illam esse, in qua eadem sancti Nicholai ȩcclesia fundata est, et hoc propterea, quoniam homines
l.6 qui in supradicta terra et infra, et ultra, et undique olim habitaverunt, et adhuc habitant, ad ipsam ȩcclesiam sancti Petri semper convenerunt et conveniunt ad baptismum
l.7 videlicet, et ad penitentiam, et ad ceteram divina officia, preter servos tantum vel colibertos quos sanctus cujus sunt si vult, ad sepeliendum defert, sicut moris est in aliis
l.8 pluribus locis, necnon etiam partem terciam predictȩ decimȩ sancti Petri possidet ȩcclesia. Quapropter iste abbas maxime sibi illam vindicat ȩcclesiam. Nos itaque utriusque
l.9 partis audita ratiocinatione, judicium diutissimȩ ventilatum, et pro ut melius novimus diligenter discussum fecimus, ad illam scilicet ȩcclesiam sancti Petri [...?...]-
l.10-dictȩ terrȩ in qua sancti Nicholai fundata ȩcclesia, jure pertinere judicantes, quȩ baptismum attribuit penitentiam injungit, reos absolvit, mortuos sepelit, et cetera.
l.11 Plus enim est anima quam esca, et corpus quam vestimentum, et illam profecto matrem dicimus esse ȩcclesiam, quȩ Christo filios regenerat ad ȩternam vitam. Et quia abbas Sancti Philiberti
l.12 plures testes habuit in nostra presentia paratos canonice probare, sic se rem habere sicut superius ratiocinatum est, de sepedicta terra vel ȩcclesia sancti Nicholai, ideo
l.13 eum de ipsa ȩcclesia investivimus atque concessimus. Hii vero sunt testes qui probare voluerunt: Stephanus capellanus Sancti Petri, Holdulfus et Airaldus presbiteri et canonici Sancte Crucis, et
l.14 Bartolomeus Faimal et Vaslinus Poset milites, et quamplures alii. Huic judicio nobiscum idoneas habuimus personas, quarum hȩc sunt nomina: S. Petri episcopi. S. Aime-
l.15-rici decani. S. Gaufredi precentoris. S. Leodegarii archidiaconi. S. Garnerii abbatis Sanctȩ Mariȩ. S. Odonis cellararii. S. Johannis canonici. S. Raginaldi Faiȩ canonici.
l.16 S. Raginaldi abbatis Sancti Cypriani. S. Giraldi abbatis Monasterii Novi. S. Gaufredi abbatis Malliacensis. S. Alexandri abbatis Talamundensis. S. Johannis abbatis Sancti Michaelis
l.17 S. Bernardi prioris Majoris Monasterii.
l.18 DATA III NONAS MARCII, PHYLIPPO FRANCORUM REGE, GUILLELMO AQUITANORUM DUCE, epacta XX, indictione I, anno ab incarnatione Domini MXCIII.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1305 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1305»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1305/. Date de mise à jour : 29/03/12.