Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 122
Numéro1303
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1092(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographieen bas
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Hauteur à droite280 mm
Largeur en haut280 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurEngelelmus de MORTHEMER
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quȩ pro peccatis a fidelibus in oblacione Deo offeruntur illorum cedant in usus qui in ecclesia die noctuque
l.3 deserviunt. Sicut scriptum est: Qui alteri deserviunt, cum alteri participentur, dignus est namque
l.4 operarius mercede sua. Et Dominus per prophetam: Peccata populi mei comedent. His et aliis quam plurimis sanctarum
l.5 scripturarum exemplis perspicuum est satis adque manisfestum quod nemo secularium sive laicorum aliquid de
l.6 reditibus ecclesiȩ vel possessionibus sibi vindicare presumat, psalmista taliter comminante: Illi qui dixerunt: hereditate
l.7 possideamus sanctuarium Dei, Deus meus pone illos ut rotam, et cetera. Quapropter omnes agnoscant fideles presentes atque
l.8 futuri, quod ego Engelelmus de Mortuo Mare, ut aeterne dampnationis poenam effugere possim, consultu conjugis,
l.9 meae et filiorum meorum donavi Deo et ecclesiȩ sancte Dei genitricis MARIȨ et beati JUNIANI in manu vene-
l.10-rabilis Bertramni abbatis et illius loci fratrum, terram juxta Maceriolas quȩ vocatur Bellus Campus, ad plantanda
l.11 L jugera vinearum, ita sane ut nullum obsequium, nullam consuetudinem, nullam omnino rem, neque ego, neque
l.12 filii mei sive nostri successores ulterius ibi habeamus. Injustas vero consuetudines quȩ in terra de Brax insolentia
l.13 excreverant, et quas ego vel famuli mei capiebamus non recte, pȩnitus omittimus ea sola retinentes quȩ in carta
l.14 Sancti Juniani scripta esse noscuntur. Pro hoc autem placito, dedit michi idem abbas quattuor denariorum libras et unum
l.15 caballum. Si quis autem hoc donum nostrum infringere voluerit et irritum facere, anathema fiat; insuper auri libras
l.16 mille componat. Quod ut ratum et firmum maneret, ego Engelelmus manu propria firmavi, et Lucia uxor mea,
l.17 filii vero mei Engelelmus et Petrus. Testes sunt hii: Stephanus de Cantolern et duo filii sui. S. Guillelmi Goscelini. S. Petri de Fan. S. Petri Abroti. S. Iterii de Torcaico. FACTA EST HEC CARTA MENSE FEBROARIO.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 220-221, n° 140.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1303 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1303»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1303/. Date de mise à jour : 29/03/12.