Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 111
Numéro1285
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGui Arembert, Iescenda son épouse, et Pierre son fils
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quod multi vocati, pauci vero electi. Et quia scriptura testatur, quod elemosinarum causa peccatorum vincula solvuntur, sed apostolus vas electionis admonet magis domesticis
l.3 fidei fieri. Idcirco ego Guido Arembertus et uxor mea Tescenda filius quoque meus Petrus, concedentibus Ugone de Liziniaco et filiis ejus, Ugone videlicet Bruno
l.4 atque Rorgone, placuit nobis dare ȩcclesiȩ sanctȩ Dei genitricis Mariȩ et sanctissimi Juniani, in manu domni Bertramni abbatis ceterorumque fratrum ejusdem ȩcclesiȩ, terram
l.5 meam quȩ est juxta pontem Ceisse liberam omnino ab omni consuetudinis debito omne solum scilicet maritimum usque ad aquam, quantumcumque opus fuerit ad vi-
l.6-cum construendum et ad ecclesiam adque ad omnia monachorum officina, id est ad ortos et curgulta et ad ea quȩ hujus modi hominibus sunt necessaria, et adhuc medietatem
l.7 terrȩ meȩ de Spanias necnon et apud Turgoniacum tantum terrȩ quȩ unum sementis modium suscipere possit. Si quis autem propinquorum meorum, seu qualis
l.8 cumque persona cartam istam infringere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, insuper mille auri libras componat, et ut hoc donum firmiter teneatur
l.9 manu propria firmavi. Signum Guidonis. S. Petri, filii ejus. S. Gaufredi. S. Maingaudi. S. Raginaldi. S. Tetbaudi. S. Constantini. S. Bertramni.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 229-230, n° 145.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1285 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1285»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1285/. Date de mise à jour : 29/03/12.