Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 128
Numéro1274
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1087(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche195 mm
Largeur en bas385 mm
AuteurPierre Abrutit et ses frères
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 de qua re pauci solliciti, pro dolor plures inveniuntur pigri. Hoc igitur, ego in Dei nomine Petrus Abrutit, sollicita mente unacum fratribus meis Geraldo et Stephano [per ...?...]
l.3 premia et injustis supplitia sint repromissa, dominicam vocem adimplere cupientes qua dicitur : Facite vobis amicos de mamona iniquitatis. Ideoque donamus faventibus dominis atque [...?...]
l.4 terram quȩ ad Cartas vocatur, vice Christi venerabili Bertramno abbati monachisque sibi commissis, ad monasterium Nobiliacensem, ubi sanctissimus Junianus corpore requiescit. [...?...]
l.5 ipsam terram totam et integram sicuti habebamus in dominio liberam ab omni consuetudine, et sicut pater noster possedit, et nobis moriens dereliquit. Est autem ipsa terra sic [circ...?...]
l.6 ex una parte nemus Arverensium, ex alia parte Stephani de Chantolern, et ex alia Bubalitia et Jordia. Sicut vero supra diximus totum et ad integrum cultum [et incultum]
l.7 cum aquis, pratis, arboribus, omnino dimittimus, excepto duas bordarias. Retinuimus decimam; et est conventus inter nos et monachis ut si serviens noster foris [fac...?...]
l.8 guadium suum dabit monacho qui hobedientiam tenuerit quasi unus ex villanis, set intantum habeat remedium quod districtum retineat. Nos vero tali intentione [...?...]
l.9 agimus, ut nobis pius Dominus in die magni judicii veniam peccatorum nostrorum tribuat, et cum sanctis in ȩterna lȩtitia aggreget; set et hoc nobis cum magna humilitate [...?...]
l.10 concessum est, ut si habitum monachilem sumere nobis Deus concesserit, aut in habitu laicali obierimus, tam nos quam mater nostra absque ullius peccunie questu in monasterio
l.11 recipiamur. Nos igitur fratres III, Petrus videlicet, Geraldus et Stephanus, unacum matre nostra hanc donationem fecimus, propriisque manibus firmavimus, firmandaque
l.12 nobilissimis viris tradidimus, quorum hȩc sunt nomina. S. Bertramni, abbatis. S. Engelelmi, senioris. S. Engelelmi, junioris. S. Petri et Bernardi, fratribus ejus.
l.13 S. Longini, fratris Engelelmi. S. Gaufredi Clerebaut. S. Stephani de Chantolern. S. Aimerici de Sivrac. S. Iterii de Torcac. S. Ramnulfi.
l.14 S. Unberti, fratris Iterii. S. Jordani, fratris ejus. S. Rothlandi. S. Hisemberti de Boeritia. S. Unberti, sacerdotis. S. Willelmi de Macheriolis. S.
l.15 Stephani, fratris ejus. S. Aimerici de Bellocampo. Si quis vero hanc cartam contradixerit vel irritum fecerit, iram Dei incurrat, et cum Juda traditore
l.16 et Dathan, et Abiron communionem habeat. Facta est carta hȩc anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXoVIIo, regnante Philippo rege,
l.17 et Gaufredo duce Aquitaniam gubernante, Petro episcopo aceclesiam beati Petri regente. Quo anno Sarraceni Ispaniam contra nos
l.18 invaserunt. Ego Petrus Abrutit cum aliis pergerem christianis, dederunt michi tam abbas quam monachi caritative CL solidos.
l.19 [croix][croix][croix][croix][croix][croix]
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 250-252, n° 158.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1274 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1274»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1274/. Date de mise à jour : 29/03/12.