Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 11
Numéro1271
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1076(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGuillaume VIII, duc d'AQUITAINE
BénéficiaireAbbaye de MONTIERNEUF
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dei Ecclesie alupmnis tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod, quando ȩcclesiam sancti Johannis Evangeliste
l.3 ȩdificare volui, ad limina beati Petri Romam profectus Audebrannum papam adii atque hujus rei cum eo con-/04-silium cepi. Qui bone voluntati mee multum congaudens, quod desiderabam libenter annuit, et precepit
l.5 mihi atque in locum penitentiȩ concessit, ut predictam ecclesiam, auctoritatis sue percepto firmatam fundarem, de propriisque
l.6 meis dominiis et casamentis baronum meorum cum assensu eorum qui a me habebant, honorifice ditarem. Quod
l.7 et ego omnimodis et desideranter implevi, ita quod quicquid eidem ecclesiȩ dedi vel proprium meum jus fuerit, vel si accepi aliunde
l.8 hoc aut competenti cambio aut emptione susceperim et ei liberum donaverim. Inter plurima vero que predicte ecclesie sancti Johannis
l.9 sic attribui, per manum Isemberti episcopi, dono ecclesiam de Magnec super flumen Ausantiȩ sitam. Ego autem, ab Hugone meo
l.10 preposito decimam que erat de feodo meo redemi qui eam habebat in vadimonium, pro CCCCCCC solidis, et sicut Stephanus de
l.11 Magnac eandem totius territorii de Magnec decimam habebat a me in casamentum et invadiaverat eam, ego redemptam beati
l.12 Johannis predicte ecclesie in liberam elemosinam dedi semper habendam: hoc totum ipso Stephano qui a me in casamentum tenebat atque uxore
l.13 etiam illius Agnete et natis eorum annuentibus. Donum quoque ecclesie de Magnec predictum Gaufredus ejusdem capellanus contulit
l.14 concessit et firmavit. Et ut hoc totum firmius omni tempore maneat, hanc cartam inde fieri precepi, quam propriis
l.15 quoque manibus ego et Willelmus filius meus firmavimus. Isembertus quoque episcopus amore Dei et nostro, auctoritate sua
l.16 affirmavit, aliisque nobilibus personis quorum nomina [subnotantur] ad affirmandum, tradidit et sigillum nostrum
l.17 inde subtersignatum est.
l.18 [croix] S. Gaufridi, Aquitanorum ducis. [croix] S. Willelmi, filii sui. [croix] S. Isemberti episcopi.
l.19 S. Ademari, episcopi Engolismi. S. Gaufridi Abunde. S. Aimerici de Planches. S. Willelmi grammatici.
l.20 S. Pontii monachi. S. Arberti monachi. S. Aimerici vicecomitis. S. Hugonis de Liziniaco.
l.21 S. Gaufridi capellani. S. Hugonis prepositi. S. Petri de Briderio. S. Aimerici Gotmar.
l.22 S. Fortonii. S. Christofori, et filii sui Adelelmi. S. Stephani de Magnaco. [croix]
l.23 Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo [LXXVI], Philippo rege Francorum regnante, Isemberto Pictavorum presule.
l.24 Gaufredo novi monasterii fundatore, Aquitanorum duce.
Bibliographie
VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 8-9, n° 4.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1271 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1271»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1271/. Date de mise à jour : 29/03/12.