Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier n° 12
Numéro1266
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1081(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGausbert Francigena
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CYPRIEN de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cognomento francigena concedente domno meo krissimo Widone Aquitanorum duce dono et concedo me in monachum ad locum sanctȩ Mariȩ
l.3 sanctique Cipriani Pictavis, et de meis concedo servitoribus ejusdem ecclesiȩ Beatȩ Mariȩ et beati Cipriani habere in perpetuum in elemosinam, videlicet furnum
l.4 de quadrivio Sancti Pauli Pictavis, et usque ad VIII junctos vinearum quȩ sunt ad complantum apud Chilevert sicut eas visus sum habere cum
l.5 omni consuetudine preter decimam quȩ eorum est. Hanc autem elemosinam nostram cum concessione domni mei Widonis piissimi ducis feci, et eorum
l.6 aquorum casamento habebam, quatinus servi Dei quiete haberent, et possiderent, nemine eis juste calumpniante. Si quis autem hȩredum meorum
l.7 vel alia aliqua persona maligno spiritu inflatus insurrexerit, et hanc elemosinam nostram auferre vel disturbare voluerit, hunc hanathemazamus
l.8 et a corpore et sanguine domni nostri Jhesu Christi separamus, et antea quam potestatem habeat auferendi mille libras auri persolvat, et deinde potestatem habeat.
l.9 Ut vero firmum donum persisteret auctoritate testimonii plurimorum volui corroborari, qui viderunt et audierunt, quorum nomina subnotantur.
l.10 S. Gausberti Francigenȩ qui dedit. S. Hilariȩ filiȩ ejus. S. Widonis comitis Pictavensis. S. Fulconis Normanni. S. Ugonis prepositi. S. Odonis fratris ejus.
l.11 S. Ugonis de Vicovione. S. Solvionis fratris sui de quorum casamento erant vineȩ. S. Ugonis David. S. Tetbaudi. S. Huncberti Meschini. S. Radulfi.
l.12 S. Ademari vicarii. S. Borelli de Mosterol.
l.13 Regnante rege Philippo. Isemberto presidente episcopo.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1266 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1266»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1266/. Date de mise à jour : 29/03/12.