Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 115
Numéro1264
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1081(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche185 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurGuillaume, fils de Samuel Cantor
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 unicuique secundum opera sua, bona bonis, mala vero malis, ortantur nos autentica nostrorum majorum precepta ut,
l.3 de istis temporalibus atque transitoriis bonis, ut plerȩque divinȩ scripturȩ testantur, condonemus aliquid non
l.4 habentibus, et hoc unusquisque secundum suum posse faciat, pro remedio animȩ suȩ adque parentum suorum.
l.5 Idcirco notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ȩcclesiȩ tam futuris quam etiam presentibus, quod ego Wilelmus Samuelis
l.6 Cantoris filius, reddo terram de Comdaco totam ex integro quam parens meus injustȩ abstulerat, sanctȩ
l.7 Mariȩ sanctoque Juniano de Nobiliaco, et abbati Bertranno necnon et aliis fratribus ibi Deo jugiter famulantibus,
l.8 concedente genitrice mea nomine Milexendis, sororibusque meis Helisabeth, Richeldis.
l.9 Qua de re supradictus abbas donat mihi quindecim denariorum libras. Quod si aliqua intromissa persona
l.10 hanc cartam contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et segregatus a consorcio omnium
l.11 sanctorum, excommunicatusque in perpetuum permaneat, et decem libras auri victus persolvat, et peticio
l.12 illius sit irrita. Et ut haec carta firma habeatur testium nomina sunt scripta infra.
l.13 R. S. Rainaudi abbatis de Sancto Cypriano. S. Gervasi prioris. S. Aimerici clerici. S. Wilelmi de Cameris. S. Wilelmi clerici.
l.14 I. S. Johannis judicis. S. Maingotis Gondoini. S. Uguonis Gunduini. S. Johannis Bonelli.
l.15 S. Girmundi fabri. S. Auduini de Ansico.
l.16 Facta autem est haec convencio anno ab incarnacione Domini millesimo octogesimo uno. Philippo
l.17 rege Francorum. Gaufrido duce Aquitanorum, Hysemberto Pictavorum episcopo regnantibus.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 238-239, n° 151.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1264 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1264»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1264/. Date de mise à jour : 29/03/12.