Poitiers, AD Vienne, C 6 dossier 12 n° 7
Numéro1260
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date24/09/1086(fiabilité :édition)
LieuPoitiers(lat :Pictave)
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Largeur en bas500 mm
AuteurPierre Alard
BénéficiaireAbbaye de MONTIERNEUF
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 presentibus et futuris manifestum fieri volo, quia complacuit michi illam partem vinearum quam habebam in Clauso Warino,
l.3 et quicquid ibi ad me pertinebat, sive in domibus quȩ ibi sunt, seu in censu, vendere domno Gaufredo Aquitanorum duci,
l.4 ad usum monachorum sui monasterii, in honore Dei et perpetuȩ virginis MARIAE sanctique JOHANNIS Evangelistȩ atque beati
l.5 ANDREAE apostoli constructi. Vendidi ergo illi predictam partem vinearum absque ullo retinaculo, donatione facta, atque
l.6 super altare eorumdem apostolorum posita, coram viris quam plurimis adstantibus, quorum nomina sunt subscripta, annuentibus et
l.7 confirmantibus uxore mea Hylaria, et filiis meis Hugone atque Willelmo, necnon et Suricia atque fratre meo Bartho-
l.8-lomeo quoque de Viveonna. Concessit etiam atque firmavit hanc venditionem Gaufredus Bernardus, a quo vineas illas ego
l.9 ad feodum habebam, annuente Hysemberto Pictavensium episcopo. Hoc quoque me concedere promisi, ut si forte Gaufredus
l.10 Bernardus reliquam partem vinearum, ipsi duci, vel monachis vendere aut donare voluerit, libere et absque mei calumpnia vendat.
l.11 Si vero ego illam partem vinearum recto judicio potuero adquirere, quam nunc Gaufredus Bernardus a me injuste arreptam
l.12 possidet, ipsi duci vel monachis pro eodem precio vendere spopondi, quo primam partem concessi. Sunt autem sepȩdictae
l.13 vineae prope civitatem Pictavim, et circumdatȩ a superiori latere, via publica et burgo, ab inferiori vero, pratis ipsius
l.14 ducis et Clienne fluvio. Accepi itaque ab ipso duce pro vineis, trecentos nummorum solidos, tali scilicet conventione,
l.15 ut ab omnibus calumpniatoribus vineas, et domos quȩ ibi sunt, in curia ipsius ducis recto judicio, nulla occasione
l.16 obsistente deliberare debeam. Si quis ergo, vel ego, aut meus propinquus, sive extraneus calumpniator, hujus ven-
l.17-ditionis cartam corrumpere voluerit, Dei omnipotentis et perpetuȩ virginis MARIAE SANCTIQUE JOHANNIS Evangelistȩ atque beati
l.18 Andreae apostoli omniumque sanctorum iram incurrat, et sub anathemate cum impiis jaceat, donec emendatus a calumpnia
l.19 quiescat. Ut autem hujus venditionis carta, firma in perpetuo maneat et propria manu firmavi, et ipsi duci atque
l.20 optimis viris, quorum nomina sunt subscripta, ad firmandum tradidi.
Bibliographie
VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 25-27, n° 15.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1260 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1260»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1260/. Date de mise à jour : 29/03/12.