Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 108

<< < / > >>

Numéro1254

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1080(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche155   mm

Hauteur à droite165   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurVivien

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Vivien donne au monastère de Nouaillé son alleu aux Ecluzelles, sur le bord de la Dive, dans la viguerie de Rom, et voue son fils à l'état monastique.

Fac-similé

Texte

l.1 Noticia donationis quam Wivianus fecit Nobiliaco monasterio, quod est consecratum in honore Dei [genitricis virginis Mariae et confessorum Hylarii atque]
l.2 almi JUNIANI in manu domni abbatis Bertranni. EGO WIVIANUS de peccatorum meorum [...?...considerans]
l.3 illius diei tremorem, in qua tribulabitur ȩciam fortis, cum teste uniuscujusque consciencia, [cunctorum...?...]
l.4 recipient premia, mali poenis lugebunt aeternis, cum judicis voce sejungentur ab hedis piamque [...?...con-]
l.5-sultum delictis secundum meum posse ex parte adimplens, do haelemosinam ut omnia munda [sint mihi...?...] pro meis de-
l.6-lictis piȩ genetrici Domini nostri semperque virgini MARIAE et beatis confessoribus Christi Hylarii atque domno
l.7 JUNIANO, in loco ubi ipsius pii patris corpus requiescit, qui vocatur Nobiliacus, Bosonem filium meum perpetuum exora-
l.8-torem. Cui ex meo honore do perpetuam haereditatem, ut ibi presentes et futuri pro meis peccatis perpetui advocati
l.9 iram judicis venturi meis meritam culpis placantes, mei omne per evum maneant memores. Dono autem eundem filium
l.10 meum ut monacus effectus, sub jugo regulȩ Deo in ipso loco omni tempore serviens pro meis intercedat culpis. Locus autem ipse quem ego
l.11 do vocatur Esclusetas, ubi est alodus meus; est in vicaria de Rodom totam scilicet terram illam quam ibi visus sum abere et medietatem pratis. Est circumcincta
l.12 supradicta terra, ex una parte terra sancti Petri, ex altera terra Geudoini, et terminatur quarto fronte usque ad aquam quȩ nominatur Diva. Istum alodum do cum
l.13 omnibus apendiciis suis, Deo et supradictis sanctis in manu domni abbatis BERTANNI, videntibus idoneis testibus quorum nomina subscripta sunt.
l.14 Ego Vivianus dedi, et uxor mea Aldeardis. S. Petrus de Lupchiaco. S. Rotbertus nepos Viviani. S. Guillelmus Vivianus. S. Gedoinus Brocha.
l.15 Et quicumque hanc donacionem infregerit vel calumpniaverit, iram Dei omnipotentis incurrat. [Facta donatione] ista anno ab
l.16 incarnacione Domini millesimo LXXX, Nobiliacensis cȩnobii abbate BERTRANNO. Gof[frido, duce Aquitaniae Isemberto episcopo Pictaven]sis.
l.17 FRANCORUM REGE PHILIPO REGNANTE.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 236-238, n° 150.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1254 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1254»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1254/. Date de mise à jour : 29/03/12.