Poitiers, AD Vienne, G 591 C 3 n° 57
Numéro1203
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/08/1017(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurSalomon, doyen de SAINT-HILAIRE de POITIERS
BénéficiaireIthier, doyen de SAINT-HILAIRE de POITIERS, et Renard
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 consilio cartule sunt invente, per quas dirimeretur contentio, si qua consurgeret de terre vendicione aude coentione. Ego
l.3 igitur Salamon sancti Hylarii cantor, placuit mihi vendere de meo alodo Iterio, predicti sancti decano et ejus clerico Rainardo ut pa-
l.4-riter teneant et possideant et illi quibus dimittere voluerint sine aliqua calumnia. Ergo sub literarum stipulatione
l.5 illis dimitto, ne nostri subcessores qui pos nos sunt futuri valeant reclamare et illis aliquam contraversiam qui istam cartulam
l.6 abuerint oponere. Istud alodum ante portam sancti Hylarii a meridiana parte est situm; ex duabus partibus terminatur via
l.7 publica una que tendit ad pontem Acardi alteraque tendit ad molendinum fratrum; ex aliis duabus partibus, terra sancti Micahelis
l.8 et sancti Hylarii. Si quis anc quartulam infrangere voluerit mille solidos componat et quod reclamet non habeat. Hanc cartulam
l.9 idus agusti ego firmavi et canonicis sancti Hylarii ad firmandum tradidi, peractis mille XVI annis ab incarnatione Domini
l.10 nostri Jhesu Christi, in primo anno regnante rege Ugone in Frantia.
l.11 Ego Rainardus canonicus sancti Hylarii et cellerarius, notum esse volo omnibus fratribus meis
l.12 tam presentibus quam futuris, quia alodum meum quem emi a Salomone cantore et Iterius mecum
l.13 ut hec carta computat, do beato Hylario pro remedio animȩ meȩ, ponens hanc cartam super
l.14 corpus ejus tali conventione ut dum superstes fuero teneam sub censu denariorum VI, nemine contradicente,
l.15 et post meum discessum habeant fratres beati Hylarii in suum dominicatum, et nullo detur nisi cum maledictione Jude Scariot.
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 82-83, n° 73.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1203 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1203»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1203/. Date de mise à jour : 29/03/12.