Poitiers, AD Vienne, G 489 C 3 n° 56, CPR n° 33

<< < / > >>

Numéro1201

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/08/1016(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume V le Grand, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Le duc Guillaume, abbé de Saint-Hilaire, défend aux chanoines de Saint-Hilaire de Poitiers d'aliéner ou s'approprier les biens de cette église.

Fac-similé

Texte

l.1 BENE UTITUR temporalia, qui de se cogitat in hac vita; expeditus et liber unicuique melius est nature concedere, quam in benefactis alterius confidere, quibus credat
l.2 se a gehenna liberari. Nam quod quisque sibi duxerit in hoc tempore, hoc juditio justi regis capiat in futuro. Ego igitur Willelmus, dux Aquitanensium et unus mortalium ex
l.3 numero, cum multa mala opera et ante mea tempora inaudita, Arriane heresis de radice pullulantia, non solum in populo, verum etiam in sancta prevaluisse viderem aecclesia, ut etiam
l.4 ministri ab ea recedendo fugerent, per quos Dei in ea servitium implebat, tanta eos tyrannorum rabies fatigabat, quibus nulla religionis in cordibus est disciplina tradita; ne ita a propriis
l.5 ministris Dei sponsa remaneret viduata, sanctȩ et individuȩ Trinitatis ac beati HILARII PRECIOSI confessoris, integro amore succensus, in ejus defensione basilicȩ,
l.6 ut meus intercessor semper apud Dominum existeret, istud privilegium jussi facere, multis canonicorum precibus ammonitus, ne quis de eorum communitate vendere, rapere, et ad suam
l.7 proprietatem conaretur inflectere; sed aecclesiȩ predia, vineȩ, et omnia stipendia quȩ usibus hominum sunt parata, illis ut fuerunt apostolis, maneant communia. In his rebus propter
l.8 suos parentes nullus reclamet hereditatem, postquam semel deliberate fuerint; quin etiam nullo modo venundentur, sed in fratrum permaneant communitate: ea quidem racione
l.9 ut, si quis iterum presumpserit vendere, in primis justo condempnatus juditio omnia sua perdat, et loci solatium non habeat, sed ut latro et perjurus canonici dignitatem derelinquat.
l.10 Deinde prebende non venundentur donec sint deliberate, et per electionem etiam qui fuerit minimus in tota congregatione canonicus. Si quis aliter pro acceptis lucris
l.11 vel accipiendis voluerit facere, a canonicorum velut hostis expellatur phoedere. Pro remedio animȩ meȩ hoc privilegium commendavi scribere, ne sancti HYLARII
l.12 benefitia, amplius latronum paterentur discrimina. Si quis igitur istud voluerit infrangere, maledictus, excommunicatus et condempnatus, cum Juda Domini proditore
l.13 poenas inferni sustineat sine fine, et omnes homines qui ejus tacendo consenserint flagitiis. Sub tali conditione hoc privilegium firmavi et aliis bonis ad firman-
l.14-dum tradidi, ut mei teneant firmiter sucessores, qui post me in Sancti HILARII basilica futuri sunt abbates. Hoc privilegium firmatum est III NONAS AUGUSTI peractis
l.15 mille XV annis ab incarnatione Domini nostri, regnante rege Rotberto in Francia. Signum Gisleberti episcopi sub excommunicatione et dampnatione illius qui hoc
l.16 privilegium presumpserit infrangere. Signum Willelmi comitis et abbatis. S. Willelmi ejus filii. S. Willelmi Engolisme comitis. S. Alduini ejus filii.
l.17 S. Odonis. S. Cadilonis vicecomitis. S. Odolrici vicecomitis. S. Engelmi. S. Stephani. S. Petri ejus filii. S. Isemberti. S. Cadilonis. S. Beraldi.
l.18 Haec sunt nomina canonicorum sancti Hylarii. S. Rainonis subdecani. S. Letardi. S. Constantini. S. Gauzcelmi. S. Durandi. S. Ugonis. S. Gauslini.
l.19 S. Gaufredi. S. Arnaldi. S. Bernefridi. S. Bernardi. S. Letgerii. S. Willelmi abbas. S. Salomonis cantoris. S. Gilonis prepositi. S. Guilelmi prepositi.
l.20 S. Gaufredi prepositi. S. Rainonis. S. Achardi.
l.21 Ego Benedictus, sanctȩ catholicȩ et apostolicȩ Romanȩ ȩcclesie presul, hoc idem confirmans, in eternum valere decrevi subscripsi.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 80-82, n° 72.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1201 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1201»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1201/. Date de mise à jour : 29/03/12.