Bar-le-Duc, AD Meuse, 4 H 102 n° 1

<< < / > >>

Numéro120

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1102(fiabilité :édition)

LieuAltkirch(lat :publice apud Altikirc)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche430   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurThierry, comte  de  BAR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MIHIEL

Regeste

Thierry, comte de Bar et de Monbéliard, donne à l'abbaye de Saint-Mihiel l'église Notre-Dame d'Insming et, pour réparer une indélicatesse, ajoute ses biens de Sotzeling.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS confirmetur opus nostrȩ descriptionis. Qui se filios ȩcclesiȩ esse cognoscunt eandem matrem suam
l.2 de bonis suis in terris amplificare student, ut heredes regni cȩlorum fieri valeant. Quorum vestigia ego Teodericus sequens, licet peccator tamen comes nominatus, ut
l.3 inter filios ejusdem ȩcclesiȩ computari merear, cȩnobium Sancti Michaelis multiplicare mihi cupienti placuit ut de meo aliquid in elemosinam ȩcclesiȩ Sancti Michaelis et monachis
l.4 ibidem Deo servientibus, quos ut patronos pie fovere debeo, largirer, quatinus erga benivolentiam animȩ meȩ devotiores existerent et pro antecessoribus meis ibidem tumu-
l.5-latis et heredibus meis Deo devotius supplicarent. Hȩc mihi visitatione altissimi, ut credo, cogitanti ȩcclȩsiam in honore SANCTȨ MARIȨ constructam apud Asmingiȩ villam quam
l.6 clerici, nullius ammonitionis ortamenta recipientes, infamaverant sua conversatione, ad id perficiendum disposui. Sed mihi desideratȩ oblationis effectum differenti apud
l.7 Altikirch egrotare cȩpi. Timens vero ne, morte supervenienti, oblivioni daretur mea devotio, visitationem abbatis Sancti Michaelis expetii et in presentia multorum ȩcclesiam
l.8 quam supra dixi, quam ei antea obtuleram, ex integro cum omnibus appendiciis, ea libertate qua habebatur, Sancto Michaeli et sibi perpetualiter in elemosina donavi. Et quoniam
l.9 ego eidem ȩcclesiȩ Sanctȩ MARIȨ calicem unum et alia multa abstuleram, pro restauratione eorum et salute animȩ meȩ quicquid in villa Sucelingis nostrȩ ditionis erat
l.10 simili modo tradidi. Hanc ipsam autem donationem, que sub testificatione multorum facta est, rogavi abbatem ut super altare predicti archangeli deferret et
l.11 sub persona mei et eorum descriptione qui presentes fuerunt, scripto memoriȩ mandaret, et sigillo Sancti Michaelis sigillaret. Hujus donationis interfuerunt
l.12 testes hi: comitissa Ermentrudis, et filius ejus Lodovuicus, et Wiricus de Belram, et Warinus de Montiaco, et Raynaldus et Vualter de Alba, et Warinus de Salemanna,
l.13 et Walo advocatus Montisbeliart, et frater ejus Hugo, et Teodericus de Gevrimo, et fratres ejus Hugo et Henricus, Raymboldus canonicus de Altikirch, et Teodericus de Asmingia,
l.14 et Raynerus, et Haymo de Rich, et Balduinus de Asperomonte. Actum publice apud Altikirc, anno ab incarnatione DOMINI millesimo centesimo
l.15 II, concurrente II, indictione X, ȩpacta nulla, regnante Henrico imperatore, in prensentia domni abbatis Oudalrici et monachorum suorum
l.16 Alberti capellani, et Alberti prepositi Merodori.
l.17 [sceau].

Bibliographie

LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Paris, 1910-1912 (Mettensia, 6), p. 202-204, n° 59.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°120 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°120»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte120/. Date de mise à jour : 29/03/12.