Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 3 n° 7

<< < / > >>

Numéro1182

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1000(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurArsendis

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CYPRIEN  de  POITIERS

Regeste

Arsendis donne à l'abbaye Saint-Cyprien de Poitiers plusieurs alleux et une saline située dans le pagus d'Aunis.

Fac-similé

Texte

l.1 Quantum intellectus humanus potest perpendere, nihil amplius valet in hujus seculi luce gaudia fugitiva lucrare, nisi quod de rebus suis locis venerabilibus curet impendere.
l.2 Oportet igitur pro salute animae vigilare, ut non inveniat aliquem nostrum conditor noster inparatum. Ortans ipse nobis ita dicens: Date helemosinam et ecce omnia
l.3 munda sunt vobis. Quamobrem ego, in Dei nomine, ARSENDIS in me reversa reatum meum agnosco, et cogitare cepi de Dei timore et aeterna retributione, ut mihi
l.4 et anime senioris mei Bechgoni pius Dominus in ultima magni die judicii veniam tribuere dignetur. Coedo idcirco alodum meum medium, qui est situs in villam
l.5 quae dicitur Rabsentius, in vicaria Sancti Johannis id est ecclesiam, farinarios tres, vineas, terras, pratos et totum quicquid illuc visa sum habere, vel inquirendum
l.6 est. Trado in alio loco in villa quae dicitur Tecliacus, alodum meum medium, in supradicta vicaria, hoc est terris et pratis, et quicquid illuc visa sum [habere]
l.7 vel adquirere potero. Trado in alio loco in villa quae dicitur Paliacus mediaeditatem alodi mei, id est terris prata junctum medium, et quicquid ibi visa sum [habere].
l.8 Do etiam in alio loco salinam mediam quae est in pago Alninse, in marisco que d[ici]tur At Gerniacus. Sunt autem areae LX. Has omnes res superius nom[inatas]
l.9 trado ad cenobium Sanctȩ Dei genetricis Mariae et Sancti Cypriani martiris, ubi degunt religiosi monachi. Per hanc cessionis epistolam ad habendum deleg[avi ...?...]-
l.10-ana pro remedio anime meae, vel anime senioris mei Bechgoni. In tale autem tenore hoc ago, ut quamdiu vixero teneam, vel possideam. Post meum quoque discessum
l.11 ad predictum jam monasterium funditus remaneant, neminem contradicentem. Censum autem solvere decrevi per annos singulos in festivitatem sanctae Mariae
l.12 de adnuntiacione, id est denarios XII. Si quis vero ulla persona fuerit de meis heredibus, vel aliquis alius homo hanc cessionem quam prompto animo facere
l.13 studeo inquietare voluerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et beate Mariae Virginis, sanctique Cypriani martiris et omnium sanctorum Dei partem quoquae
l.14 habeat cum Dathan et [Ab]iran, quos terra vivos de[glu]tivit. Ut autem haec donatio obtineat firmitatem, manu mea propria firmavi, et post me nobilium
l.15 [vi]rorum ad corro[borand]um tradidi. Signum Arse[ndis]. Signum Guilelmi. Signum Rotberti. Signum item Vuilelmi
l.16 Signum Bernoni. Signum Hucberti. Signum Ramnulfi. Signum Acfredi. Signum Constantini.
l.17 Signum Rotberti. Signum Marcardi.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1182 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1182»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1182/. Date de mise à jour : 29/03/12.