Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 62
Numéro1156
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date12/991(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Largeur en bas670 mm
AuteurClerc Gundinus
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et injustis subplicia sunt repromissa, illis maxime qui aeternam vitam de propriis aemunt premiis, et corde tenus recolunt, Domino dixisse: Bonum condimentum est sal. Quapropter dono datumque in perpetuum esse volo, hoc est
l.3 salina mea indominicata, trado domino Deo ad monasterium Nobiliacinse, ubi sanctus Junianus in corpore requiescit, et est constructus et dedicatus in honore domini Dei nostri Jhesu Christi ejusque genitricis semper virginis Mariae, et eximii pontificis
l.4 sancti domni nostri Hylarii. Hoc vero tali ago intentione et voto ut quamdiu vixero, teneo, et post discessum remaneat ad ipsum locum ut mihi pius Dominus in diem magni judicii veniam omnium peccatorum meorum mihi tribuere dignetur
l.5 et cum sanctis in aeterna leticia adgregari. Est namque ipsa salina sita in pago Alieninse, in rem sancti Salvatoris, in marisco que vocatur Vulthronno, in loco que nominatur Scala. Habet namque lateraciones de uno fronte, salina
l.6 Adraldi, de alio latus, salina Constantia, tertio latus, maratione et omnia misteria que ad illas areas pertinent, quarto vero fronte, stagno publico. A die presente ipsa salina superius nominata trado ad locum Nobiliacum vel
l.7 ad abbatem Fulconem, necnon et ad ipsos monachos loci ipsius regimen tenendum, atque transfundo ad abendum, tenendum vel possidendum et faciendum quicquid juste eligerunt jure aecclesiastico nemine contradicente, eo tenore
l.8 ut si quis post hunc diem, nos ipsi, aut aillus de heredibus, vel proheredibus meis, aut si aliqua aemissa persona fuerit qui contra hanc donationem aliquam calumpniam generare, aut inquietare presumpserit, et si non se correxerit aut a sua mala
l.9 voluntate non declinaverit, solidos CCC et libram auri coactus exsolvat, et quod petit non vindicet, et post hoc in primis iram Dei omnipotentis et cum omnibus sanctis incurrat et in infernalibus claustris cum Dathan, Chore et Abiron sine fine
l.10 permaneat, cum stipulatione adnixa. Manu mea propria subter firmavi et post me fieri rogavi. Signum Gundeni clerici qui hanc donacionem fieri rogavi. Signum Aeufemia mater sua. Signum Marcardi. Signum Adȩmari.
l.11 Signum Willemi comitis. Signum Lamberto preposito. Signum Rotberto filio suo. Item Adhemaro filio suo.
l.12 Signum Raynaldi clerici et iterum. Signum Markardi. Signum Romani. Signum Johanne. Signum Alfreht. Signum Dotholbera.
l.13 Signum Armandi. Signum Frotherii. Signum Claroino clerico. Signum Dothenaldo. Signum Gerardo Signum Adaelardo preposito. Signum Geraldo. Signum Rotberto preposito.
l.14 DATA IN MENSE DECEMBRIO, ANNO V REGNANTE REGE UGONE. TETBALDUS MONACHUS SCRIPSIT.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 129-131, n° 77.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1156 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1156»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1156/. Date de mise à jour : 29/03/12.