Poitiers, AD Vienne, G 488 C 3 n° 41, CPR n° 26

<< < / > >>

Numéro1154

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date20/04/991(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche550   mm

Largeur en bas590   mm

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine, renonce à tout service et redevance de la part de l'abbaye de Nouaillé, à l'exception de 20 sous versés annuellement à Saint-Hilaire de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Preaeunte divina ac subsequente clementia, quamvis meismet tamen non meritis dono ipsius in dignitate positus ducis, ego Guilelmus, gratia altissimi dux Aquitaniensium. Quicquid enim inter
l.2 servorum Dei concorditer de rebus ȩclesiis sibi creditis manente largitate pro amore dilectionis invicem consentire placuerit, scripturarum namque necesse est tytulis conligari, ne in posterum a senioribus vel
l.3 a potestate secularia possit coinquinari. Proinde notum esse volumus omnibus episcopis, comitibus, abbatibus, vicariis, centenariis, missis nostris discurrentibus, vel omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesiae nostris
l.4 presentibus scilicet atque futuris, quia ego timidus et suspectus semper existo instanti ȩvo, desidero supradictis intimare quo post meum discessum nulla sit secularis potestas qui ex abbatia almi Juniani intromittat,
l.5 nisi tantummodo per consensum clericorum domni ac beatissimi Hylarii, et per voluntatem et electionem monachorum Sancti Juniani valeat abbas eligere. Prȩcipientes icirco jubemus
l.6 ut neque ego, neque mei successores junioresve ejusdem abbatia nec de rebus ibi subjectis ullum obsequium neque missos discurrentes recipientes, aut veicula neque ulla sit contrarietas
l.7 pro temporali servitio, neque ullam molestiam ab illis degentibus exigere prȩsummat, exceptis tantum ut superius dictum est ut annis singulis in dedicatione beatissimi Hylarii ȩcclesiȩ
l.8 persolvant solidos XX. Si vero divina vocatio eum qui prodesse et preesse eis debet hinc moriendo, vocaverit per consilium et unanimitatem clericorum beatissimi domni Hylarii necne
l.9 per electionem monachorum Sancti Juniani patronem eligant, et quandoquidem aliquid ibidem divina pietate voluerit per bonorum hominum conlationem augeri similiter in eorum arbitrio
l.10 maneant faciendi. Et ut hec a fidelibus sanctae Dei ȩclesiȩ nostrisque melius credatur diligentius conservetur, manu propria subter firmavi, nobilibusque Aquitaniorum affirmare rogavi.
l.11 MOETA ABSQUE IN CHRISTO VALETE, AMEN.
l.12 [chrisme] Signum Guilelmi ducis Aquitaniorum qui pro remedio anime suae domno Ylario excellentissimo confessoris hoc preceptum ex abatiae Sancti Juniani contulit.
l.13 Proinde ex auctoritate omnipotentis Dei et sanctae Dei genitricis Mariȩ et sanctorum omnium caelestium virtutum, patriarcharum, hac prophetarum, apostolorum simul et martyrum
l.14 confessorum aetiam simul et virginum sint excommunicati et alienati cum Juda proditore a consortio omnium sanctorum. Fiat, fiat.
l.15 SIGNUM iterum GUILELMI COMITIS. Signum Adelberti comitis. Signum Guidoni vicecomitis. SIGNUM ECFRIDI vicecomitis. Signum Geraldi vicecomitis. Signum Bosoni, fratris vicecomitis.
l.16 Signum Bernardi abbatis.
l.17 DATA IN MENSE APRILIS, XX KALENDAS MAI, regnante rege Hugoni anno IIII.

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 62-63, n° 53.

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 15-127, n° 75.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1154 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1154»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1154/. Date de mise à jour : 29/03/12.