Poitiers, AD Vienne, G 487 C 3 n° 39, CPR n° 24 et 25

<< < / > >>

Numéro1152

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date989(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine et comte de Poitou, restitue à Saint-Hilaire de Poitiers, l'abbaye de Nouaillé, la cour de Courcome et un cellier.

Texte

l.1 LEGIBUS HUMANE CONDICIONIS, OMNES SUBJECTI, ET PRIMI, PARENTIS CULPA IN HOC MISERE SERVITUTIS EXILIUM TRUSI, INGEMESCIMUS SARCINAM TANTE CALAMITATIS
l.2 nobis importatam quia dum vivimus, incerta sorte vivimus, et ad certam mortem festinamus; cum ergo mors corporis non possit evadi, providendum est ut vitali in perpetuum anime aliqua portio valeat remanere. Si enim pro corpore moriture
l.3 carnis tantum laboratur, ut dies neque nox sufficiant ad ejus sollicitudines, quid fieri debuerat pro anima in ȩternum victura? Sed ha pro dolor! quȩ terrena sunt et que ideo relinquenda, nos sibi faciunt
l.4 occupatissimos; que vero spiritalia atque ideo manentia ad sui provisionem nos inveniunt neglegentissime obliviosos, et si adsurgere nitimur, sollicitudine temporalium mentem cecati
l.5 relabimur, quia in his in quibus sponte cecidimus inviti detinemur. Quomodo ergo evademus laqueos corruptionis nostre, nisi per gratiam Dei et domini nostri Jhesu Christi, qui factus socius mortalitatis nostre spem nobis dedit comparti-
l.6-cipes fieri immortalitatis sue. Verumtamen post ejus gratiam revelatam eum graviter offendimus, dorsum avertimus, et multis criminibus involuti invocare eum digni non sumus. Sed nunquid est desperandum? Minime.
l.7 Mittamus ad eum legatos, ejus videlicet sanctos, qui bonis operibus placuerunt, et ex bonis temporalibus quȩ nobis pie largitus est mercemur aeterna, sanctos videlicet ejus honorando, quos apud eum pios intercessores habere debeamus.
l.8 Hac consideratione et territus et invitatus, ego WILLELMUS, Pictavensium comes et Aquitaniorum dux, pro remedio anime meae, reddo beatissimo patre nostro Hilario abbatiam Sancti Juniani confessoris
l.9 Nobiliacense scilicet cenobium, quod actenus in nostro dominicatu detinebamus, ut ab hac die nullam publicam functionem locus ille vel mihi vel ministerialibus meis exhibeat, sed beato Hilario in ejus
l.10 festivitate omnibus annis XX solidos ad usus canonicorum ibidem deservientium in censu persolvat. Abbate decedente absque ambitione pecuniarum fratres Beati Hilarii ibidem abbatem
l.11 constituant, secundum regularem videlicet sanctionem, quam cuncta concors congregatio ejusdem monasterii ordinari petiverit. Addo etiam beato Hilario curtem quȩ dicitur Curtis Colme
l.12 cum ecclesia et omnibus quȩ ad eam pertinere videntur; et super fluvium qui dicitur Altiza ecclesiam in honore beati Hilarii constructam. Cellarium etiam quod nostris usibus serviebat sancto Hilario
l.13 reddimus, ut canonici ibidem ministerialem constituant qui neque scopaticum accipiat, nec injustas mensuras habeat, neque annonas permutare presumat, quod si pre-
l.14-sumpserit, et a Deo perpetua excommunicatione ferietur, et si nos cognoverimus sententiam nostram non evadet. Hanc vero cartam regiis optutibus offerendam decre-
l.15-vimus, qua auctoritate roborata firma et inconvulsa permaneat. Si quis vero inventus fuerit aut ego ipse aut aliquis ex successoribus meis, qui hanc cartam infringere
l.16 temptet, sciat se, beato Hilario judicante, cum diabolo et angelis ejus eterni ignis supplicia luiturum.

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 59-60, n° 50.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1152 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1152»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1152/. Date de mise à jour : 29/03/12.