Poitiers, AD Vienne, G 487 C 3 n° 35

<< < / > >>

Numéro1144

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/976(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurEbles (ancien évêque de Limoges), doyen  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

BénéficiaireDurand

Regeste

Ebles, trésorier de Saint-Hilaire de Poitiers et ancien évêque de Limoges, affranchit un serf nommé Durand.

Fac-similé

Texte

l.1 Hoc veteranum jus et lex Romanorum exposcit ut inter omnia corpora libertorum cyves Romani meliorem habent statum quia testamentum condere
l.2 possint, et heredes relinquere, et qui manumutandi in sacra ecclesia habuerint volumptatem tantum est in sua presencia sacerdotum vel omnem
l.3 clerum servos suos velint obsolvere, et suscepta libertate noverint eos cyves esse Romanos. Quamobrem ego, in Dei nomine, Ebolus, episcopus,
l.4 tractavi de Dei timore vel aeterna retribucione moetuens articulum mortis et casu fragilitatis seculi pro anima mea vel parentum meorum reme-
l.5-dium ut nobis pius Dominus in die ultima magni judicii veniam tribuere dignetur, videlicet servum meum, nominae Durandus, qui mihi justis-
l.6-simus et adhabendi in ȩclesia Domni nostri Hylarii per deprecatione ejus canonicorum ante cornu altaris in presencia fratrum vel cunctarum
l.7 catervarum hibidem adstancium ingenuos relaxare deberem quod ita et placuit mihi fecisse. Nullum heredum hac proheredum meorum
l.8 debeat servicium nec libertinitatis obsequium, sed cum plenissima ingenuitate omnibus diebus vite suae quasi bene fuisset natus vel
l.9 procreatus vivet peculiari vero quam actenus aquisitam habet au in antea Deo favente conlaborare potuerit tam mobilibus quam ȩtiam et im-
l.10-mobilibus habeat sibi concessum. Et si proles ejus Deus dederit in ipsa ingenuitate permaneant. Seniorem vero quemcumque elegere voluerint
l.11 eis maneat potestas faciendi. Si quis vero, si ego ipse aut ullus ex propinquis meis seu quislibet persona qui contra hanc ingenu-
l.12-itatem aliquid inquietare presumpserit, in primis iram Dei et sanctissimȩ Mariae cum omnibus sanctis incurrat, et in die ultima condempnatus appa-
l.13-reat et quod petit non vindicet. Sed presens ingenuitas ista firma et stabilis valeat perdurare. Manu mea propria subter firmavi
l.14 vel adfirmare rogavi.
l.15 SIGNUM GISLEBERTI PRESULI. SIGNUM BENEDICTI PONTIFICI. Signum Girberti abbati. Signum Frodgarii abbati. Signum Girorii. Signum Rodgarii parafonista
l.16 Signum Salomoni subdecaniȩ curam gerit. Signum Heriberto preposito. Signum Gosleni preposito. Signum Rodberto. Signum Isembardo.
l.17 Signum Rainaudo. Signum Radfrido. Signum Iterio. Signum Adalbaudo. Signum Ademaro. Signum Adalbaudo. Signum Custantino. Signum Willelmo.
l.18 DATA MENSE MARCIO, REGNANTE LOTHARIO REGE. RAINO ADSIGNAVIT.

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 51-52, n° 44.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1144 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1144»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1144/. Date de mise à jour : 29/03/12.