Bar-le-Duc, AD Meuse, 4 H 160 n° 3
Numéro114
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/09/1088(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseVerdun
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche680 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurPibon, évêque de TOUL
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MIHIEL
Regeste
Texte
l.2 multiplicandȩ sollicitudinem semper a Domino circumferre jubemur, magna cordis alacritate debemus suscipere,
l.3 si quando sanctitatis desiderium in cordibus subjectorum nostrorum cernimus fructificare. Quod ego, Dei gratia Tullensis episcopus
l.4 nomine Pibo, in venerabili Sophya Barrensi comitissa repperiens, vehementer exultavi, et, ne flamma concepti
l.5 desiderii rursus in ea torpore frigeret aliquo, exhortationis meȩ comitem subministrare curavi. Cellulam quippe
l.6 monachorum in nostra parrochia scilicet apud Barrivillam placuit sibi edificare et cenobio Sancti Michaelis
l.7 in episcopatu Virdunensi super Mosam subjectam facere, ut ex eodem cenobio fratres predictȩ cellȩ providerentur
l.8 qui nocturnis laudibus atque diurnis summo regi Christo famularentur. Placuit etiam et nobis ut in aliquo mulieris
l.9 hujus tam sanctȩ devotioni subveniremus et fratribus inibi famulantibus ex eis quȩ pertinent ȩcclesiȩ nostrȩ suffragium aliquod
l.10 misericorditer impenderemus. Igitur, habito communi consilio fratrum nostrorum videlicet Tullensis ȩcclesiȩ, dedimus sancto Michaeli
l.11 altare apud eandem Barrivillam in honore sanctȩ Mariȩ semper virginis consecratum, ea tamen conventione interposita
l.12 ut Theodericus, ipsius ȩcclesiȩ pastor, tota vita sua pastoris privilegium retineret, nisi Dei amore et monachorum dilectione
l.13 spontaneus relinquere vellet. Post hunc vero Theodericum, dotem cum decimis, luminaria cum oblationibus et elemosinis
l.14 sine omni diminutione vel alterius participatione, monachis concessimus, sic tamen ut congruam personam abbas
l.15 vel fratres archidiacono et concilio representet, quȩ curam animarum ab episcopo suscipiat et reditus statutis temporibus
l.16 ȩcclesiȩ Tullensi persolvat. Ab omni alio debito libera a nobis constituitur, ne fratres inibi Domino servientes alterius debiti
l.17 ratione sollicitentur. Hujus ȩcclesiȩ donum in cenobio Sancti Mich[aeli]s super altare quoddam parvulum consecratum fecimus
l.18 et precepimus ut ad predictam cellulam transferretur, quatinus ibi perpetuum memoriale veritatis hujus retineretur.
l.19 Ad hanc vero certitudinem comprobandam, testes idonei tam laici quam clerici hic adnotati continentur, quorum testimonio
l.20 rei veritas, si aliquando in dubium venerit, posteris manifestetur: primus videlicet Richuvinus, Stephanus, Hugo,
l.21 Tullenses archidiaconi; Theomarus, Albertus, capellani episcopi; Theodericus, decanus; item Barrensis Theodericus;
l.22 Raynardus, Robertus et capellani comitissȩ; Wezilo, Albricus, Thevualo. Milites autem Barrenses hi presentes
l.23 fuerunt: Theodericus castellanus, Vuido, Petrus, Ysembardus, Bervuardus, Harvuinus de Montiaco, item Harvuinus,
l.24 Raynaldus Vuiterus, Walterus. Casati Sancti Michaelis: Theobaldus, Vuiricus, Erlebaldus, Ancherus.
l.25 Presente etiam domno ejusdem cenobii abbate Seyfrido cum fratribus suis, quorum hic nomina continentur: domnus Ulricus
l.26 prior, Wadolfus, Mangaldus, Ornatus, Dudo, Richardus, Warmundus. Actum est anno ab incarna-
l.27-tione Domini millesimo octogesimo VIIIo, indictione XIa, concurrente B VIo, intrante epacta VIa, kalendis septembris,
l.28 feria VIa. Quod ego, Dei gratia Tullensis episcopus Pibo nomine, presentibus ȩcclesiȩ suprascriptis fratribus libens ordinavi, cartam
l.29 inde fieri precepi quam proprio sigillo signavi et corroboravi, anathematis vinculo constringens omnes qui fratribus inibi Deo
l.30 servientibus aliquid ex omnibus quȩ eis concessimus qualibet occasione impedire, subtrahere vel minuere temptaverint,
l.31 et beneficium quod eis animo devoto et amore spontaneo, necnon probabilium personarum tam clericorum quam laicorum, tam virorum
l.32 quam mulierum peticione, prestitimus, ulterius contradicere presumpserint. Omnibus autem qui eisdem fratribus sive rerum sive verborum
l.33 consolationibus aliquod prestiterint suffragium, pax et gaudium et vita cum Christo domino nostro in ȩterna secula seculorum. AMEN. [sceau].
Bibliographie
LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Paris, 1910-1912 (Mettensia, 6), p. 171-174, n°46.
CHOUX (abbé Jacques), L'épiscopat de Pibon : 1069-1107.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1952, p. 212-213, n° 44.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°114 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°114»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte114/. Date de mise à jour : 29/03/12.