Bar-le-Duc, AD Meuse, 5 H 1 n° 1
Numéro112
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date10/01/1051(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseVerdun
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurPape Léon IX
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AIRY de VERDUN
Regeste
Texte
l.2 et per eam Balderico abbati, suisque successoribus, eorumque monachis Deo inibi perpetuo famulaturis, aeternam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamini, ut aecclesiastico prudenter ac sapienter in omnibus provideatur
l.3 [honori], ne si, quod absit, summi pontificis precesserit incuria, aliorum pastorum ad deteriora magis quam ad meliora declivium grex et pabula male tractentur desidia. Quapropter precibus Theoderi-
l.4-[ci Virdunensis] episcopi, idem bone conversationis predictus abbas, fidelis aecclesiae suȩ provisor, ad nos satis humiliter ac decenter veniens, hoc nostrȩ apostolicȩ auctoritatis pr[ivilegiu]m sibi rogavit, et ob[tinuit.
l.5 Taliter ergo j]ustȩ petitioni accommodato assensu, bona omnia quae a quibuscumque Christi fidelibus prefatȩ aecclesiae concessa vel umquam concedenda sunt, et [nominatim] illa quae sin[e alicujus]
l.6 contradictione et libera omnino potestate, bonȩ memoriae Rambertus Virdunensis episcopus contradidit, et de quibus apud monasterium SANCTI PAULI ad ean[dem ci]vitatem situm facere cȩpit stabile
l.7 concambium, quod et venerabilis ejus successor Richardus, ob karitatem Dei, et memoriam antecessoris s[ui, qui] ecclesiam illam monachorum incepit, et Deo miserante elaboravit, hac sacra nostrȩ apostolicȩ confirmationis
l.8 pagina corroboramus, et firma stare sanctimus. Preterea precipimus, et sancta primȩ sedis auc[toritate] prohibemus, ut nullus imperator, nullus rex, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus
l.9 [vi]cecomes, nullus advocatus, sed neque archiepiscopus, neque episcopus, vel aliqua aecclesiastici ordinis se[u mundanae con]ditionis magna parvaque persona in hanc [consti]tutionem vel confirmationem [insurgere
l.10 audeat]. Si quis autem [animae suae futu]rum detrimentum non timens, nec saluti suae pre[cavens, culpam de infringendo privilegio seu perverse immutando incautus incur]rerit, sciat se statim n[isi
l.11 cito resipuerit], insanabili percuss[um jaculo] divini anathematis. Qui vero [salutaria nostra] precepta [et consilia debita subjectione, et sibi prospicua humi]litate servaverit, prospera commod[itate
l.12 salutis], et dono accumuletur apostolicȩ benedictionis.
l.13 [rota] [benevalete] [komma].
l.14 [Datum IIII] IDUS JANUARII, [per manus Udonis Tullensis ecclesiae primicerii, et sanctae apostolicae sedis cancellarii et bibliothecarii,
l.15 anno domini] LEONIS VIIIIni PAPAE [tertio], indictione IIIIa.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4248.
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Instr, col. 561.
CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 1, Pr, col. 441.
PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 15, n° 37.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°112 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°112»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte112/. Date de mise à jour : 29/03/12.