Bar-le-Duc, AD Meuse, 11 F 89 n° 3
Numéro111
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1047(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseVerdun
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche511 mm
Hauteur à droite496 mm
Largeur en bas666 mm
AuteurThierry, évêque de VERDUN
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-MARIE-MADELEINE de VERDUN
Regeste
Texte
l.2 in cura regendi gregis Christi subrogatus, preponens mentis oculis illud apostolicum non nostra sed quȩ sunt Jhesu Christi a nobis esse querenda devotius, vidi locum qui ab antiquioribus
l.3 Vetus Monasterium dicebatur, in honore quidem et nomine SANCTȨ MARIȨ Magdalenȩ Domino consecratum, sed sub quadam incuria ita ut sit novis supervenientibus olim neglectum,
l.4 postmodum vero operosis antecessorum meorum elemosinis aliorumque Dei fidelium, immo Ermenfridi ejusdem loci prepositi industria aliquo modo sublevatum, vidi quidem
l.5 atque intellexi adhuc deesse quam plura necessaria in usus eorum qui ibi Deo militant fratrum. Quapropter divina miseratione ammonitus et in resurrectione
l.6 justorum compaginari desiderans ejusdem loci suffragatoribus, statui et ego non solum collata ab aliis episcopali auctoritate
l.7 confirmare sed etiam confirmata ad mei remedium et Deo inibi servientium fratrum solatium gratanter augere.
l.8 Do igitur memorato huic loco villam quȩ Tilia dicitur cum ecclesia et banno et aliis omnibus appenditiis, ecclesiam quoque de Biman-
l.9 -deris, immo etiam omnem nonam partem de vino quantumcumque colligitur de omni vinifero ad jus episcopi pertinente, confinio
l.10 sive Valdentiȩ sive Scarponnȩ sive Hattonis Castro sive Sampiniaco sive Manhodoro sive in omni loco ubicumque ad indominicatum
l.11 episcopi pendet collectio, apud Jovis Pilam, mansum unum cum [mancipii]s duobus, cum banno quem nos pro anima cari nostri Walchoni tibi, o Maria, conferimus in perpetuumque obligamus,
l.12 ea videlicet racione ut cum hoc manso ille mansus quem frater meus comes Albertus contulit huic ecclesiȩ apud locum qui dicitur Villare fratribus deserviat in anniversaria predicti defuncti commemorati-
l.13-one. Preterea do ibi ecclesiam de Genesii Curte cum omnibus quȩ ad potestatem videntur pertinere, apud Bellam Aquam bannum de tribus mansis.
l.14 Do etiam huic loco universa altaria ecclesiarum quȩ vel ex toto vel ex aliqua parte videntur sui juris esse, ad hanc videlicet episcopii sedem pertinentium, scilicet altare de Domno Petro
l.15 in Wavria sito, altaria de Commenis et de Braconis Villare, altaria ecclesiarum Castelonis et Moleni Villȩ, altaria ecclesiarum Solleii et Elnȩ quarum aliȩ vel ex integro vel ex medietate,
l.16 aut etiam ex quarta vel ex ampliori parte videntur ibi pertinere.
l.17 Ut autem elemosinȩ hujus traditio numquam sine duplici corporis et animȩ detrimento violari aut infringi valeat in futuro,
l.18 ego Theodericus, sola Dei gratia Virdunensium dictus episcopus, sub auctoritate Dei omnipotentis et sanctȩ Mariȩ matris Domini sanctique Petri,
l.19 apostolorum principis, sanctȩque Mariȩ Magdalenȩ, omniumque sanctorum quos a primevo nostrȩ reparationis atque redemptionis exordio catholica
l.20 veneratur ecclesia, attestor atque imprecor ut nullus hujus predictȩ meȩ elemosinȩ in aliquo presumat violator existere aut contra
l.21 aliquibus maliciȩ machinamentis aut pervasionis temeritate aut retractionis dolositate obsistere, sciatque cum Juda dampnato a Domino
l.22 pauperum subreptore in die judicii pari judicio atque sententiȩ subjacere. Quod ut certius agnoscatur atque agnitum perfectius caveatur
l.23 cum sigilli nostri impressione placuit etiam hanc traditionis nostrȩ perpetuam firmitatem uno de ossibus sanctȩ Mariȩ Magdelenȩ
l.24 cerȩ impresso novo contra violentias et incursus obsistentium munimine roborare. Quȩ autem fuerit hec meȩ causa intentionis,
l.25 aperiendum censeo ecclesiȩ nostrȩ nostrisque fidelibus presentibus videlicet et futuris; delegi enim hunc sepulturȩ meȩ locum et hic exspectare diem judicii extremum;
l.26 post obitum meum psalmus De Profundis ante sepulturam meam cotidie cantetur, et anniversarius dies patris mei Weyzelonis in octavis sancti Laurentii martyris pro se celebretur,
l.27 missa mortuorum pro omnibus de cognatione mea defunctis et aliis benefactoribus atque omnibus fidelibus cotidie post primam in mei memoriam celebretur, et tres pauperes in refectorio fratrum singulis diebus
l.28 reficiantur.
l.29 Actum ab incarnatione Domini anno MXLVII, indictione XV, regni Heinrici regis VIII, imperii vero Io, episcopatus mei I.
l.30 [sceau].
Bibliographie
EVRARD (Jean-Pol), Actes des princes lorrains : les évêques de Verdun des origines à 1107.- Nancy 2, UER de Recherche Régionale, 1977, t. 1, p. 109-111, n° 54.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°111 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°111»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte111/. Date de mise à jour : 29/03/12.