Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 33
Numéro1094
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date10/929(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche245 mm
Hauteur à droite259 mm
Largeur en haut425 mm
Largeur en bas422 mm
AuteurSénégonde
BénéficiaireRotard, abbé de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 aetas perfecta scire potest qui res emptas valeat. Igitur ego, in Dei nomine, Saenegundis constat me vendere et vendidi, tradere quod ita et tradidi ad quendam virum
l.3 venerabilem abbatem, Rothardum nomine, quendam allodem meum indominicatum qui est situs in pago Pictavo, in vicaria Liciniacinse, in villa que vocatur Riberola.
l.4 Cedo tibi inibi mansum meum indominicatum cum curtiferis, terris, pratis, aquis aquarumve decursibus, cum area farinaria vel quantumcumque in ipsa villa visa sum abere
l.5 vel possidere totum et ad integrum. Et cedo tibi in alio loco, in pago Toharcinse, in vicaria Teneacinse, in villa que dicitur Sedegenacus, cum curtiferis, terris vel
l.6 quantumcumque in ipsa villa visa sum abere vel possidere. Et in alio quoque loco, in ipso pago et in ipsa vicaria allodem meum indominicatum qui vocatur Ad Illo
l.7 Manso cum curtiferis, terris, scilicet cum ipso puteo inibi situm, vel quantumcumque in ipsa villa visa sum abere vel possidere et mea cernitur esse possessio. A die
l.8 presente totum tibi vendo, trado, transfero atque transfundo et de jure meo in tuam trado dominacionem et potestate. Unde accepi de te precium in
l.9 quo nobis, mihi bene conplacuit et convenit valente ad argento solidos X. Tantum ita ut ab odierna die quicquid ex predictas res facere volueris,
l.10 sive ad donandum adque ad imitendum necnon ad vendendum vel cuicumque tibi placuerit jure propriaetario, nemine contradicente. Si quis vero, si ego
l.11 ipse aut ullus de propinquis meis, seu quislibet ulla intromissa persona fuerit qui contra hanc kartam venditionis ulla calumnia generare temptaverit,
l.12 solidos LX coactus exolvat, et perversa repetitio irrita, inanis permane[at et] hoc quod cepit nullatenus possit vindicare. Presens vero vendicio
l.13 ista omnique tempore in Dei nomine valeat perdurare cum stipulacione subnixa, manu mea propria subter firmavi et post me Pictavis civitate pub-
l.14-lice adfirmare rogavi. Signum Senaegundi qui hanc vendicio a me facta vel adfirmata.
l.15 Signum Aerilanni. Signum Amalrici. Signum Anselmi. Signum David.
l.16 Signum Adrici. Signum Girardi. Signum Adalardi. Signum Guarnerii. Signum Filifredi.
l.17 Signum Bernardi. Signum iterum Girardi.
l.18 Data in mense octuber, anno VIImo regnante Rodulfi regi. [signum] Vuarnarius rogitus [scripsit et subscripsit].
Notes
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 79-81, n° 45.
CARPENTIER (Elisabeth), CHAUVIN (Yves), FAVREAU (Robert), PON (Georges), Chartes poitevines, 925-950, Poitiers, 1999, p. 29-30, n° 17.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1094 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1094»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1094/. Date de mise à jour : 29/03/12.