Poitiers, AD Vienne, C 2 n° 11
Numéro1091
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/924(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGonbaud
BénéficiaireAlboin, doyen de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in Dei nomine, Gunbaldus notum fieri volo omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae tam presentibus quam eciam futuris, quia placuit mihi adque bona
l.3 decrevit voluntas ut aliquid ex rebus meis cedȩre adque donare volo, quod ita et omnimodo placuit fecisse, cuidam venerabilem virum nomine
l.4 ALBOINO, edituo Sancti Hilarii, hoc sunt res meas sitas in pago Pictavo, in vicaria Ranciacinse, in villa que taxatur Vivarius cum omnibus edificibus
l.5 seu et mancipiis utriusque sexus, et quantumcumque ad ipsum allodum aspicit vel aspicere videtur, et in alio loco, in villa que vocatur Flaiacus, quantum-
l.6-cumque in ipsa villa visus fui abere; et in villa que apellatur Sancti Martini, et in alio loco in villa que dicitur Craiacus, quantumcumque in predictis villulis visus fui abere;
l.7 eo videlicet modo, ut jamdictus Alboinus quamdiu vixerit utrumque teneat et possideat, sup censu retdet annis singulis ad festivitatem omnium sanctorum, quod evenit kalendis
l.8 novembris, ad canonicis Sancti Hilarii solidos X retdat; post quoque discessum Alboini praedictas res usibus fratrum subiciantur. Precamur itaque omnes successores
l.9 nostros qui post nos futuri sunt, ut hanc auctoritatem a nobis inviolabiliter facta conservent, sicut suam assequentibus optaverint conservari, quatinus
l.10 pius Dominus mercedem bene laborantibus cum ceteris fidelibus in die judici restituat, beato Hilario interveniente. Signum Gunbaldi.
l.11 Signum Fulcharii. Signum Aimerici vicecomiti. Signum Begonis auditori. Signum Adraldi. Signum Arbaldi. Signum Adalelmi.
l.12 Signum Guilelmi. Signum Rainaldi. Signum Saverici vicecomiti. Signum Kadelonis. Signum Fulconi. Signum Berengarii.
l.13 Signum Amalrici. Signum Teotbaldi. Signum Hacfredi. Signum Ratberti. Signum Ingelbaldi. Signum Gauzfredi. Signum Guinemari.
l.14 Data in mense agusto, anno II regni Rodulfi regi, quando Karolus in custodia tenebatur. [signum] ADALBERTUS ROGITUS [scripsit et subscripsit].
Notes
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 19-20, n° 15.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1091 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1091»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1091/. Date de mise à jour : 29/03/12.