Poitiers, AD Vienne, C 2 n° 10

<< < / > >>

Numéro1090

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/923(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurFredebaldus, Harelindis son épouse et leurs fils

BénéficiaireGuibert et Alexandrie son épouse

Regeste

Fredebalde, Harelinde, son épouse, et leurs fils, donnent à Guibert et Alexandrie son épouse, plusieurs héritages situés à Bociacus et à Villiers, dans le pagus de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Nos vero, in Dei nomine, Fredaebaldus et conjux mea Arlindis filiique mei Salomon et Tancilo et Aliradus seu et Adalbaldus, notum esse volumus omnibus presentibus scilicet adque
l.2 futuris, quod placuit nobis ut concederemus aliquid ex rebus nostris cuidam homini nomine Guidberto et uxori ejus nomine Alexandria, quȩ sunt sitae in pago Pictavo infra quinta
l.3 ipsius civitatis, in villa que taxatur Bociacus, et est plus minus inter vinea et curtiferum et mansione inter totum jugera II, qui terminatur ex una parte alodus ex ipsa he-
l.4-reditate, et ex alia parte vinea Agremenberti, et ex una fronte alodus Aldefredi, quarto vero fronte via publica, et in alio loco in ipsa villa super alveum Bibera, de terra juctum I.
l.5 Dedimus vobis servum nostrum vocabulo Agaernedo nomine. Cedimus ergo vobis in alio loco, in ipso pago, in villa que nuncupatur Villaris, in rem sanctae Radaegundis, plus minus
l.6 de conplanto juctum I et operas III, cui sunt affines ex utraque parte terra et vineas ex ipsa aereditate; eo quidem modo, ut hanc porcionem pro debita tibi parte sor-
l.7-titur, nec amplius ulla divisio post hunc diem de omni aereditate nostrorum subgecta tibi concedat, set hanc pro plenissima seccionum parte teneas. Si quis vero, si nos
l.8 ipsi aut ullus ex propinquis nostris seu quislibet ulla intromissa persona fuerit hanc cessionem ad inrumpendum ambule presumserit, cui litem intulerit, solidos LX coac-
l.9-tus conponat. Presens vero cessio ista omnique tempore in Dei nomine valeat perdurare cum stipulacione adnixa. Signum Fredaebaldi. Signum Arlindis.
l.10 Signum Alexandria. Salomon [presbyter]. Signum Tanciloni. Signum Aliradi. Signum Adalbadi. Signum Bernardi.
l.11 Signum Flodoni. Signum Adalramni. Signum Ingelberti. Signum Gislemari. Signum Aeribaldi.
l.12 Signum Hacsinni. Signum Hysnardi. Signum Aermoini. Signum Vuarnoni.
l.13 Signum Maeinardi.
l.14 Data in mense aprilis, XXVI anno regnante KAROLO REGE. [signum] ADALBERTUS ROGITUS [scripsit et subscripsit].

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 18-19, n° 14.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1090 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1090»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1090/. Date de mise à jour : 29/03/12.