Bar-le-Duc, AD Meuse, 11 F 89 n° 1

<< < / > >>

Numéro109

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date08/07/1025(fiabilité :édition)

LieuStrasbourg(lat :Argentinae)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurConrad II, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-MARIE-MADELEINE  de  VERDUN

Regeste

Conrad II, roi, confirme les possessions de l'église Sainte-Marie-Madeleine de Verdun.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, CHUONRADUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. SI ANTECESSORUM NOSTRORUM PIA FACTA ERGA ECCLESIAS DEI CONFIRMARE ET CORROBORARE STUDUERIMUS, NOBIS ID REGNIQUE NOSTRI STATUI PROFUTURUM
l.2 esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi nostrique fidelium universitas, qualiter nos ob interventum ac petitionem dilectae conjugis nostrae GISILAE videlicet reginae et Ramberti Virdunensis aecclesiae presulis cuidam suo monasterio in prenominato loco sito atque ab antecessore suo Heimone venera-
l.3-bili episcopo in honore sanctae Mariae Magdalenae constructo ac renovato omnia predia, quȩ vel antecessor noster bonȩ memoriae Heinricus romanorum imperator augustus sive prenominatus episcopus Heimo aut cȩteri Christi fideles fratribus ibidem Deo servientibus contulerunt videlicet aecclesiam Moleni Villȩ et duo mo-
l.4-lendina subtus monasterium sita et circa eadem molendina alodium, quod episcopus Heimo ab abbate Sancti Mauricii per concambium acquisivit, et duo alia molendina ad Novam Villam cum pratis adjacentibus sita, aecclesiam de villa Comenis cum alia aecclesia, quam noviter Ermanfridus construxit in Bra-
l.5-conis Villare, et cum mansis II et familia, ȩcclesiam etiam de Molinis Vualdentiȩ, Scarponne duos mansos, unde fratres aliquid vini haberent, et Duose unum, unde sal, et theloneum portarum ejusdem civitatis et rasalis modii et molendiniolum de Villare cum manso uno, in villa quȩ Fermerei dicitur mansos III et dimi-
l.6 -dium antiquitus ad eandem aecclesiam pertinentes cum silva et banno, Betelonis Villa mansum I et Bacceias I et in urbe et extra alias mansuras cum arabili terra et vineam, quam plantavit idem Ermanfridus in terra a fratribus Majoris Monasterii concambio acquisita, et Moaldi Villam cum ȩcclesia et aliis appendiciis et
l.7 et terram in Diaspe, ȩcclesiam Castilonis et alodium Resengis cum familia, pratis, campis, silvis, et duobus molendinis cum appendiciis aliis, et predium de Berolis Curte cum silva et alodium nomine Genald et mancipia ibi manentia, sed ad Briodorum pertinentia, et ȩcclesiam de Domno Petro cum alodio et familia, quam Er-
l.8-manfridus propriis acquisivit muneribus, et mansos II ad Novam Villam, quos a Vuenerando acquisivit, et quoddam molendinum contra Adelardum Majoris Monasterii canonicum per precariam acquisitum apud Gisindi Curtem super litus Mose situm cum alodio eidem pertinente molendino, per hanc nostram regalem
l.9 paginam concedimus atque confirmamus, ea videlicet ratione ut ejusdem monasterii fratres dehinc liberam habeant de isdem prediis eorumque pertinentiis p[otestatem] quicquid eis placuerit ad usum ȩcclesiae faciendi, omnium hominum regni [nostri] contradictione remota. Et ut hȩc nostra auctoritas stabilis
l.10 et inconvulsa omni permaneat ȩvo, hoc preceptum inde conscriptum manu propria roborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri.
l.11 SIGNUM DOMNI CHUONRADI [monogramme] REGIS INVICTISSIMI. ODALRICUS CANCELLARIUS VICE ARIBONIS ARCHICAPELLANI RECOGNOVIT [sceau].
l.12 Data VIII idus julii, indictione VIIIa, anno autem dominicȩ incarnationis millesimo XXV, anno autem domni Chuonradi secundi regnantis I. Actum Argentinae.

Bibliographie

BRESSLAU (H.), Die Urkunden Konrads II., Hanovre-Leipzig, 1909 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 4), n° 40.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°109 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°109»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte109/. Date de mise à jour : 29/03/12.