Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 22
Numéro1083
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date03/913(fiabilité :édition)
LieuPoitiers(lat :Pictavis publicae civitate)
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche180 mm
Largeur en bas380 mm
AuteurRenaud, Bernois son épouse et alii
BénéficiaireLauno, diacre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 insimul, constat nos vendere et vendimus, tradere et tradimus, ad quendam virum, nomine Launonum diaconum atque clavigerum ex congregacione almi
l.3 Hylarii, hoc est servus itaque juris nostri nomine Berlaicus. Statum ejus a die presente eum nos tibi vendimus, tradimus, transferimus atque transfundimus, et de ju-
l.4-re nostra in tuam prenominatum servum tradimus dominacionem et potestatem. Unde accepimus ad te precium in quo nobis bene complacuit et comvenit valente
l.5 argento solidos III tantum, ita ut ab odierna die quicquid de sepedicto vernaculo cum omnia peculiaria sua facere decreveris, libero in omnibus fruaris arbitrio ju-
l.6-re hereditario, nemine contradicente. Si quis vero, si nos ipsi aut ullus de heredibus vel de propinquis nostris, seu quislibet ulla intromissa persona fuerit quae contra hanc
l.7 vendicionem aliquid agere, aut ulla calumnia generare temptaverit, contra cui litem intulerit, solidos XV conponat et quod petit non vindicet, stipulatione adnixa.
l.8 Manibus propriis subter firmavimus, et post nos nobilium virorum manibus Pictavis publicae civitate ad roborandum decrevimus. Signum Reinaldi, signum Bernoliis,
l.9 signum Niviane, signum Bernardi jugali sui, signum Ardradum, qui hanc vendicionem fieri vel adfirmare rogaverunt. Signum Warinus filius qui est Reinaldi.
l.10 Signum Begonis auditoris. Signum Leodevini. Signum Ebbonis. Signum Amelii. Signum Lantberti. Signum Ratberti.
l.11 Signum Stephani. Signum Amalrici. Signum Teotbaldi. Signum Reinhardi vicarii. Signum iterum Amalrici. Signum Ingelgarii. [croix] Agenoni.
l.12 Signum Rotsoni. Signum Dodoni. Signum rursus Vuarini. [signum] Signum Reinarii subvicarii. Signum Vualberti. Signum Teormundi subvicarii.
l.13 Ingelramni. Signum Gerardi. Signum iterum Valberti. Signum Autberti. Signum Dodoli. Signum Ratberti. Signum Bertradi.
l.14 DATA IN MENSE MARTII, ANNO XVImo regnante KAROLO REGE. [signum] EMMO [ROGATUS SCRIPSIT ET SUBSCRIPSIT] [ruche].
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1083 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1083»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1083/. Date de mise à jour : 29/03/12.