Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 8

<< < / > >>

Numéro1063

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/866(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche270   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurGodulgarde, épouse d'Ainarius

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Godulgarde, veuve d'Ainarius, donne à l'abbaye de Nouaillé deux alleux situés dans les villae Alexandre et Stranego et une terre située à Château-Larcher.

Fac-similé

Texte

l.1 Mundi terminum adpropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomen, Godulgardis femina vidua, qui fui condam
l.2 uxor Ainarii, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Domini dicentem: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Ego quidem
l.3 de tanta misericordia Domini et pietate confisa, per hanc epistolam donacionis dono, donatumque in perpetuum esse volo, una per consensu filiorum meorum et pro anima viri mei Ainarii
l.4 nomine, vel pro genitore ac genetrice mea, seu nepotis vel consanguineis meis, necnon pro sanguineis eorum seu indulgentia vivorum et requiem defunctorum, ad monasterio
l.5 Nobiliaco qui est constructus in honore sancti Hylarii, ubi sanctus Junianus umato quiescit corpore, super amnem Miltionem, ubi Autulfus abba preesse videtur vel omni congregatione Deo ibidem
l.6 famulancium, alode meo qui est in villa Alsander, in vicaria Pictavinse, quarta videlicet quem vir meus nomine Ainarius et ego apud sanctum Petrum concamiavimus. Abjacet ipsa quarta
l.7 de uno fronte terra Alibaldo Sevarii, de alio fronte alode Runaldo filio ipsius Godulgaris, de alio latus terra sancti Petri, quarto vero fronte via publica. Ipsa quarta cum est
l.8 circumcincta per bodenas fixas et loca designata. Et cedo vobis in alio loco, in pago Pictavo, in vicaria Vicovedoninse, in villa que vocatur Stranego, alode meo, quantum-
l.9-cumque in ipsa villa visa sum habere cum terris, vineis, pratis, virdegariis, molendinis, officinis, domibus, edificiis, silvis, pascuis, abjacentiis, aquis aquarumve
l.10 decursibus, saltis atque subjunctis, cultum et incultum, quesitum vel adinquirendum totum et ad integrum a die presente vobis cedo. Et cedo vobis alio loco, in villa que votur
l.11 Mesgonno inter pratro et terra juctos II. Hec omnia re superius nominata a die presente vobis trado, transfero adque transfundo, et de jure meo in vestram trado
l.12 dominatione ad adbendum vel possidendum et faciendum exinde quicquid volueritis nemine contradicente. Si quis vero, si ego ipse aut ullus de eredibus meis
l.13 aut ulla emissa persona qui contra hanc cessione ista aliquid agere vel resultare voluerit, quod reperit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit, solidos CC
l.14 multa componat. Et ut hec cessio ista firma et stabilis omnique tempore stibulatione subnixa. Manu mea propria subter firmavi et bonis hominibus
l.15 adfirmare rogavi. SIGNUM GODULGARDE QUI FUIT UXOR CONDAM AINARII. [signum] AINARIUS [signum]. [signum] RAINALDUS [signum].
l.16 SIGNUM CAMENZIRDIS. [signum] Gairardus. Signum Leraldus. Signum Savini. ALBERTUS SCRIPSI.
l.17 Signum Gemalbertus. Signum Ebresanii. Signum Otfredo. Signum Frotbaldo. Signum Item Geraldi. Signum Frofario. Signum Aganaldus.
l.18 Signum Riefridi.
l.19 DATA IN ANNO XXVI, MENSE JANUARIO, REGNANTE KAROLO REGE [ruche]. Amicus rogitus scripsi [signum].

Notes

1

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 34-35, n° 18.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1063 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1063»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1063/. Date de mise à jour : 08/12/14.