Poitiers, AD Vienne, C 8 n° 7

<< < / > >>

Numéro1061

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/857(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en bas710   mm

AuteurEmmo

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Emmo donne à l'abbaye de Nouaillé deux manses situés dans le pagus de Poitiers, dont un à Château-Larcher.

Fac-similé

Texte

l.1 Mundi senio sese ad occasum impellente [...?...] divinis jubemur operari cybum qui non pereat, sed maneat in eternum quanto mundi ruinis crebrescentibus, judicii diem vicinum propinquare cognoscimus.
l.2 Hic igitur ego, in Dei nomen, Emmo [...?...] mente [...?...] transitoriae vitae pius Dominus veniam peccatorum tribuere et me[...?...] regni sui participem facere dignetur, Deum salvatorem omnium per hoc testamentum mihi heredem ex quibusdam
l.3 proprietatis meae rebus eligo, et vice Christi eas domno Godoleno abbati ejusque monachis trado, que sunt sitas in pago Pictavo, in condito Vicovedonensi, in loco quae vocatur Mesgonne, manso meo, quem ex successione parentum meorum mihi legibus obvenit, est unacum domibus.
l.4 [...?...] unacum ipso farinario seu et piscatoriis, quomodo est recinctum per medio alveo Cloderie in gyro, omnia cum integritate excepto illos [...?...] infantes Inaganfredi seu et Ainario per bodinas,
l.5 et in alio loco [...?...] pago, in villa quae [...?...] manso meo, quem ex successione parentorum meorum michi legibus obvenit, [...?...] unacum domibus, edificiis [...?...] vineis, terris arabil[...?...]. Adalgardo, Alefredo, Dodoni, Dodulberto.
l.6 Has ergo res supranominatas [...?...]rentum successione venerant cum omnibus ad supradictas res aspicientibus, mobilibus scilicet et immobilibus [...?...] presentaliter
l.7 ibi cernitur esse possessio, a die presenti hilari mente promptaque voluntate Deo salvatori omnium devotus offerro, et in vice Christi Godoleno abbati trado atque transfero, ita [...?...] duntaxat ut idem Godolenus abba in eidem loci cenobium
l.8 [...?...]tione sanctae Dei Genitricis Mariae constructum, ut ibi sub vera religione degentes, proc[...?...] ecclesiae factum pro meis, etiam genitoris hoc [...?...] misericordiam implorare decertent quin et jam huic
l.9 [...?...] famulantes [...?...] Sosterus quoque cum Deo placuerit ab hae luce discessum, non regie magnitudinis, nec alicujus propinqui, [...?...] ipsis abbatem
l.10 [...?...] pro amoris Dei salvatoris nostri hac vener[...?...] Marie [...?...] sive propinquorum heredum,
l.11 scilicet hac pro heredum caliditas venire [...?...] inpetire temptaverit [...?...] irrita fiat, et insuper iramque omnipotentis incurrat, et ab ecclesia Dei sit extraneus et a communione Christianorum alienus, et cum Datan et Abiron tremendis gehenne ignibus concremetur, et insuper, ut temporale prius damnum experiatur, cogente fisco,
l.12 auri libras centum, argenti pondere quinquaginta, coactus exsolvat [...?...] ingentis affectum abstineat; sed presens testamentum pro animae meae, parentum meorum remedio institutum omni tempore maneat inconvulsum cum stibulatione subnixa, manu propria subter firmavi, et qui post me adfirmarent, rogavi.
l.13 Signum Emmoni testamentum a me factum. Signum Ainarius. Signum Leodoinus. Signum Raganfredo. Signum Abraham. Signum Willibaldus. Signum Utulardo. Signum Bosleni. Signum Waldrado. Signum Adalbaldo
l.14 Signum Wadoleni. Signum Camalberti. Signum Baldoni. Signum Ugonis. Signum Fulcrado.
l.15 Data in mense augusto, anno decimo octavo, post obitum Ludovici et regni Karoli serenissimi augusti. Signum Benedictus.
l.16 Notitia locum traditionis et consignationis ubi veniens Emmo decimo septimo kalendas septembris, quod evenit [...?...] in loco qui vocatur Mesgono jure proprietatis [...?...] ubi ipse visus est manere, quem ipsa die [...?...] Godoleno abbati vel ejus congregatione monachorum [...?...] habebat qui subtestenent in forti ipsius Godoleni abbate seu ex sua congregatione Hugoni,
l.17 Giliberto seu et Stephano monachis visus fuit tradere manibus vel revestire sicut in suprascripto [...?...] actum de hisdem rebus atque mancipiis, [...?...] similiter cum integritate; proinde necesse fuit ipsis Godoleno abbate vel prescriptis monachis ad hanc notitiam bonorum hominum manibus roborat [...?...] ipsis presentibus actum fuit. Signum Utalardo. Signum Fulcrado.
l.18 Signum Emmoni traditione a me facta. Signum Leodoinus. Signum Ainarius. Signum Raganfredo. Signum Wilibaldus. Signum Abraham. Signum Bosleno. Signum Waldrado. Signum Adalbaldo. Signum Wadoleni. Signum Gamalberto. Signum Baldoni. Signum Ugoni.
l.19 Data in mense augusto, anno decimo octavo, post obitum Hludovici et regni Karoli serenissimo augusti. Benedictus.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 31-33, n° 17.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1061 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1061»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1061/. Date de mise à jour : 08/12/14.