La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 183 n° 18

<< < / > >>

Numéro1037

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPierre Meschinoth

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Pierre Meschinoth renonce à revendiquer le moulin de Gui que Freevinus de Masnile avait cédé à l'abbaye de Marmoutier.

Texte

l.1 Sicut plurima ȩtati nostrȩ proficientia a provida majorum nostrorum sinceritate litterali nobis judicio contraduntur, sic etiam futurȩ successioni nostrȩ nos consulentes, profutura quȩque eodem declarata notamine, ad calumniarum profugandas contentiones,
l.2 in signum memoriȩ erigamus. Declarandum est igitur atque ad perpetuitatis memoriam revocandum qua ratione Freevinus de Masnile, non infimus amicus sancti Martini Majoris Monasterii vel monachorum ejus, plurimas divitiarum substantias, ad ultimum
l.3 suȩ vitȩ finem, pro redimanda anima sua ab ore horrendi leonis sive a lacu exitiali geethnȩ, Deo vel sancto Martino dereliquit; sed, inter reliqua, molendinum de Vado sancto Martino dedit. Cujus monachi corpus hujus Freevini ad sepeliendum, summo cum honore, Turonis portarunt. Cumque, post
l.4 mortem ejus, monachi sancti Martini prefatum molendinum per longum tempus habuissent absque cujuslibet calumnia, contigit ut omnis patria ista quȩ Talamontis dominio subicitur, pro morte Chaalonis de Talamonte, cum hoc molendino incendio vastaretur. Cum itaque tandem
l.5 fugatȩ essent lites et pax reversa, et monachi de Fontanis diu locum in quo molendinus extiterat vacuum reliquissent, venit Petrus Meschinoth, unus ex heredibus illius qui hunc molendinum dederat, et quasi proprium reȩdificavit. Quod cum cognovisset Ainulfus, qui sub ipso tempore
l.6 prioratum Fontanis tenebat, ad Petrum Meschinoth venit ipsumque molendinum calumniatus est. Mox deinde, ad donnum Pipinum de Talamonte conquerendo accessit atque ei ordine narravit, de eodem molendino, qualiter sanctus Martinus eum habuerit prius et perdiderit postea.
l.7 Qui protinus ministros suos illuc ire precepit, qui ex eo molendino battallium acciperent ac super altare sancti Johannis de Fontanis offerrent. Cum ergo hoc factum fuisset, imponitur ab ipso Pipino terminus placitandi utrisque. Venerunt itaque ad placitum. Collecta vero
l.8 curte, Asscelinus Porcherius eundem Petrum Meschinoth interrogavit cur molendinum, quem Freevinus a paterna hereditate non habuit sed emit et ideo rectius eum pro anima sua dedit, ille refecisset. Respondit ipse quod Orranus, frater ejus, calumniatus fuerat
l.9 eum cum daretur et quod, per calumniam suam, in ipso molendino sibi ac successoribus suis retinuit quatinus ipse qui hunc molendinum habere, ex sua progenie, vellet centum solidos pro eo monachis redderet. Ex hoc autem legitimum se dicebat habere testem,
l.10 videlicet Algerium Gerosium. Tunc Pipinus jussit sapientiores seorsum ire ut ex hoc judicarent. Denique ab his judicatum est quatinus homo Algerii Gerosii, qui testis erat, super sanctas reliquias juraret quod hoc ipse viderat et audierat quod,
l.11 quando Freevinus ille molendinum sancto Martino vel monachis dedit, hoc pacto dedit quatinus ille qui eum habere, ex heredibus suis, vellet centum solidos monachis redderet; et ex hoc calidum judicium deportaret. Postremo ad judicium portandum venitur.
l.12 Deinde cum Algerius Gerosius, qui testis esse videbatur, tunc denuo fuisset ex hac causa interrogatus, respondit se hoc non vidisse sed a Lamberto Boscello audisse. Non itaque Petrus Meschinoth ausus fuit ut judicium portaretur, quanquam monachi ad hoc
l.13 fuerunt preparati. At illi tamen, amicitiam illius habere cupientes, XL solidos illi sponte dedere. Ipse autem, per rationem vel amititiam ab eis devictus, coram cunctis eis ibi dereliquit omnino si quid calumniȩ aut juris in predicto molendino ante habuerat.
l.14 Nomina vero illorum qui ad hujus causȩ testimonium deducuntur subscribuntur hic.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 98-100.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1037 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1037»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1037/. Date de mise à jour : 29/03/12.