La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 197 n° 40
Numéro1029
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1092(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurBernard, abbé de MARMOUTIER
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 omnibus catholicis, tam futuris quam presentibus, quia quedam matrona, Adelendis nomine, uxor Enjolbaldi Gohelli,
l.3 reliquid ȩcclesiȩ nostrȩ Majoris Monasterii et concessit olim medietatem ȩcclesiȩ Sancti Germani de Pisciaco
l.4 et burgum ejusdem loci, quicquid scilicet habebat in eadem ȩcclesia sive in ejus parrechia, concedente viro suo
l.5 predicto. Unam tamen tantummodo domum in eodem sibi burgo retinuerunt, ad opus scilicet unius cujuslibet
l.6 sui quem ibi vellent habere servientis, ita dumtaxat ut eandem domum haberent in fisco
l.7 de abbate et fratribus Majoris Monasterii. Hoc etiam sub auctoritate vicecomitis Thoarcensis,
l.8 domni Aimerici, et Hermengardis matris ejus actum est, tempore domni Alberti abbatis predecesso-
l.9-ris nostri. Rainardus quoque presbiter aliam medietatem ejusdem ȩcclesiȩ Sancti Germani nostro concessit, tunc
l.10 temporis, et dedit monasterio. Sed quia auctoritate domni Hisenberti episcopi hec firmata non
l.11 sunt, ad quem hujusmodi pertinet officium, cujus tempore hec acta sunt, irrita esse timui
l.12 et futuro amittenda. Quapropter, ut hȩc firmiora et stabiliora consisterent, ad domnum Pe-
l.13-trum Pictavensem episcopum, domni Hisemberti predicti successorem, venimus; et, ut manu ejus hoc corrobo-
l.14-raretur, precibus postulavimus. Quod gratia ejus nobis concessit, prioribus Pictavensis ȩcclesiȩ firmantibus.
l.15 Signum Aymerici decani, S. Gaufredi precentoris, S. Leodegarii archidiaconi,
l.16 S. Gosberti archipresbiteri, S. Beraudi presbiteri, S. abbatis Sanctȩ Mariȩ, S. abbatis Mallia-
l.17-censis, S. Rainerii capellani, S. Petri episcopi Pictavensis [croix],
l.18 S. Simonis episcopi Agennensis [croix].
l.19 Acta est hec carta anno MXCII, regnante Philippo Francorum rege, Guillelmo
l.20 Aquitanorum duce, Petro Pictavorum presule.
Notes
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°1029 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1029»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1029/. Date de mise à jour : 29/03/12.