La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 195 n° 34

<< < / > >>

Numéro1026

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurErmenfridus

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Ermenfroi et l'abbaye de Marmoutier parviennent à régler par accord les différends qui les opposaient.

Texte

l.1 Notum esse volumus presentibus et futuris quod domnus abbas B. Majoris Monasterii, quondam revertens de necessitate sua quadam,
l.2 venit ad Salartenam insulam. Auditoque adventu ejus, Ermenfredus, qui tunc temporis ibi hospitabatur, venit
l.3 ad eum requirens quasdam consuetudines ab eo, quas fingebat sibi pepigisse domnum Albertum, quondam abbatem
l.4 Majoris Monasterii, videlicet ut ita tutaretur illum et sua quemadmodum et monachum suum, pro quodam quartario terrȩ
l.5 et pro quibusdam aliis rebus quas tradiderat beato Martino et monachis suis. Sed facto placito, timuit inde fieri
l.6 judicium, quia servientes monachorum parati fuerant illum convincere in hoc nullo modo dixisse verum, sicque
l.7 dimisit illam querimoniam. Tenebat etiam quandam terram beati Martini, quȩ vocatur terra de Montibus
l.8 et de Sterio Torto, quam dicebat se habere sine aliqua consuetudine, seque illam recepisse in feudo ab Arrau-
l.9-do monacho. Affirmabat quoque quod domnus abbas Bartholomeus eo modo illam terram sibi concesserat quomodo Ar-
l.10-raldus monachus primum ei dederat. Sed quamvis ita, quasi anguis, laberetur per multa, ad ultimum tamen credidit se mise-
l.11-ricordiȩ domni abbatis B. et monachorum suorum, recepitque illam terram velut rusticus, id est ut unoquoque anno
l.12 quo ibi seges fuerit reddat inde decimam et terraticum, sicut mos est illius terrȩ. Postea vero, pro hac misericordia et pro
l.13 quadam particula terrȩ quam domnus abbas B. ei concessit ad augmentum orti illius et pro domo sua in qua stabat, deve-
l.14-nit homo illius et filius suus Clariolus, promiseruntque domno abbati B. et monachis suis omnem fidelitatem. Preterea
l.15 volumus esse notum quod iste Ermenfredus donaverit beato Martino et monachis suis quandam terram, quȩ vocatur
l.16 Defensorium, tali pacto ut quamdiu esset pastura animalium monachorum nichil proclamaret in ea: sin autem mo-
l.17-nachi vellent illam laborare aut alicui ad laborandum donare, ita reciperet ipse illam et persolveret quot-
l.18-annis decimam et terraticum. Unde Hilgodus monachus et Ermenfredus fecerunt hanc concordiam. Donavit enim
l.19 illi Hilgodus monachus aream terrȩ quandam, ubi posset excutere segetes suas, et guerpivit illam conventio-
l.20-nem quam retinuerat in illa terra supradicta quam dederat beato Martino, videlicet ipse et filius ejus supra-
l.21-dictus: ita quidem ut monachus qui inibi habitaret posset illam laborare quomodocumque vellet. Quod
l.22 totum supradictum isti testes audierunt: Calo, Paganus de Sancto Philiberto, Tanguinus, Guillelmus filius
l.23 Restaudi, Clarus filius Savarini, Gratianus filius Belosdi, Papinus foresterius, Bertrannus forestarius,
l.24 Gaulterius clericus, Bovo, Guarinus, David filius Berosdi, Papinus filius Hatonis, Maihiellus
l.25 frater ejus, Papinus filius Alberici. De servientibus Salartenȩ: Petrus, Rainoldus, Brunellus,
l.26 Petrus Ventuosus, Gaulterius Ventuosus. Ex parte illius: Johannes Britellus, Guarnerius Balista, Rainerius
l.27 gener ejus, Stephanus prepositus. De servientibus Majoris Monasterii: Guinebaldus, Landricus, Geraldus, Martinus
l.28 Ebrardus, Gaulterius, Ingelbertus, Othgerius. De monachis: Jacobus, Hilgodus, Andreas, Petrus
l.29 de Asineto, Petrus de Fontibus, Bernardus.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 182-183.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1026 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1026»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1026/. Date de mise à jour : 29/03/12.