La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 183 n° 17

<< < / > >>

Numéro1024

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPépin, seigneur  de  TALMONT

BénéficiaireAinulfe, abbé  de  MARMOUTIER - FONTAINES

Regeste

Pépin de Talmont cède à l'abbaye de Marmoutier un marais aux Angliers.

Fac-similé

Texte

l.1 Solet plurimum prodesse cum facta multorum litteris inseruntur. Igitur noverint presentes et posteri quod, postquam Pipinus de Talamundo quandam partem marisci de Angulis, dominatus sui invasione, clausit quam ei Ainulfus, tunc
l.2 prior de Fontanis, modis omnibus quibus potuit, calumpniatus est, presertim quia eandem terram Willelmus de Talamundo, per deprecationem matris suȩ Amelinȩ, monacis sancti Martini Monasterii cum ȩcclesia sancti Johannis Evangelistȩ de
l.3 Fontanis, pro animȩ suȩ et patris sui Willelmi matris quoque suȩ Amelinȩ necnon et fratris sui Pipini, redemptione jure perpetuo possidendam concesserat, quatinus eorum qui helemosinis incendii ȩterni sententiam evaserunt, mereantur adjungi consortio
l.4 hac itaque calumpnia Pipinus misericorditer commotus, ab exterio Chadonis usque ad exterium Sanctȩ Mariȩ, totum mariscum, preter claudicium illud quod clauserat, hisdem monachis sancti Martini et sancti Johannis Evangelistȩ de Fontanis ad arandum, seminandum
l.5 atque metendum concessit. Et convenit illud idem predictum claudicium nulli umquam se daturum, neque in vita neque post obitum, nisi sancto Martino et sancto Johanni Evangelistȩ eisque servientibus monachis. Hac itaque conventione facta et eorum jure cognito,
l.6 dedit eis decimam terrȩ jamdicti sui claudicii, et de his fecit donum super altare sancti Johannis Evangelistȩ. Pro quibus omnibus predictus prior de Fontanis dedit eidem Pipino decem et octo libras denariorum et unum ȩquum.
l.7 Testes autem qui hoc viderunt et audierunt hi sunt: Willelmus filius Petri, Willelmus filius Herberti, Achardus de Mota, Bernardus Machinus, Petrus Maschinoth, Aschelinus Porcherius, Petrus de Alnisio
l.8 Maschinus de Angulis. De monachis: Ainulfus prior, Rogerius, Sulpitius. De famulis: Geraldus Barbatus; Radulfus, Hilduinus, Mainardus.
l.9 Illud quoque noverint quibus opus est quoniam supradicta claudicia, eo tempore quo mariscalchia vel pasticium erant, hanc consuetudinem vel fȩvum sive donum habere monachos beati Martini et sancti Johannis Evangelistȩ de Fontanis, quod eorum boves cum ȩquis ad pascendum
l.10 intrabant; quod nemo audebat preter servientem Willelmi de Talamundo qui supradictam helemosinam fecerat. Et si auceps inibi volucres cepisset, par volucrum preposito monachorum, pro consuetudine, reddebat, videntibus et testimonium perhibentibus: Hebroino,
l.4 Fulcoino, Johanne de Angulis, Arnulfo Pagano, Rainaldo Calox, Vitale Calox, Bertranno homine sancti Martini, Humberto famulo sancti Martini, Costancio ȩquonimo, Giraldo Barbato, Radulfo preposito, Martino.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 95-96.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1024 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1024»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1024/. Date de mise à jour : 29/03/12.