La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 183 n° 16
Numéro1023
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1090(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurPierre, fils de Vitalis Calox
BénéficiaireFONTAINES-EN-TALMONDAIS, PRIEURÉ DE MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 subtus monasterio sanctȩ Mariȩ de Angulis et terra unius oschȩ de Fontanis et quarundam bordarum quȩ sunt in Angulis. Propterea venerunt monachi in curia Pipini de
l.3 Talamonte ad placitum. Audientes igitur barones utrorumque separatim rationem, judicaverunt inde fieri duellum. Habebant autem monachi quendam hominem, Raudulfum
l.4 nomine, qui testabatur vidisse et audisse quod Vitalis Calox, pater ejus, super altare sancti Johannis Evangelistȩ totius suȩ rei, quam de monacis in fevum tenebat, donum
l.5 fecerit, pro eo quod eis multa mala ferat; et ipsi, eum in benefacto elemosinȩ et orationum recipientes, omnia quȩ ipse eis male gesserat dimiserunt. Hoc donum, post obitum
l.6 suum, filius ejus calumpniatus est. De hac igitur calumpnia judicamentum factum est ventumque est ad duellum. Sed, ut sacramentum remaneret et duellum, domnus Pipinus et barones ejus
l.7 inter eos concordiam fecerunt quatinus meditatem terrȩ de subtus monasterio et bordarum de Angulis et oschȩ de Fontanis monachi laxarent; ipse eorum homo legitimus deveniret.
l.8 Annuerunt itaque monachi hanc conventionem, tali scilicet pacto ut, post mortem ejus, idem fevum veniat in dominio monachorum sancti Johannis Evangelistȩ et ut domnus Pipinus eum
l.9 amplius, contra monachos de Fontanis, non teneat nec sustentet. Et si quid in hac eadem parte, quam monachi ei fecerunt, invenire poterint quod pater ejus de Willelmo
l.10 de Talamonte legitime in fevum non tenuerit, vel tota hȩc pars vel hujus partis aliquid in dominio veniat monachorum. Hujus rei testes asscribuntur: Petrus
l.11 de Bullo, Raimundus filius Beringerii, Willelmus filius Herberti, Ingelbaldus Buzanus, Azelinus Porcherius, Raudulfus famulus, Raudulfus faber
l.12 Giraldus Barbatus, Hilduinus. De monachis: Ainulfus tunc prior, Gausbertus celerarius Majoris Monasterii, Durandus, Gualterius.
Notes
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 94-95.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1023 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1023»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1023/. Date de mise à jour : 29/03/12.