La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 183 n° 11

<< < / > >>

Numéro1021

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1080(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurMorin

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER - FONTAINES

Regeste

Morin reconnaît n'avoir aucun droit sur la terre des Angliers, cédée à l'abbaye de Marmoutier.

Texte

l.1 Solet prodesse plurimum cum litteris notificantur facta priorum. Notum sit igitur vobis successores nostri, habitatores scilicet Majoris Monasterii, Morinum filium
l.2 Frotgerii domno Sanzoni, domno Gausberto, domno Petro, domno Tetbaudo, domno Haimerico fratribus nostris, sicut in prioratum sibi successerunt, de terra Angulorum
l.3 multas calumnias intulisse. Quod Haimericus graviter ferens, quȩrere cȩpit cur tam diuturna discordia inter nos et illum haberetur, nec ad finem lis tanta
l.4 duceretur. Aditur igitur Normannus qui tunc temporis, mortuo Kadilone, Talamuntem regebat et, per ejus manum, litis hujus dirimende placitum determinatur.
l.5 Sed quia Haimericus infirmatus ad placitum ire non potuit, Morinus se injuste gravari monachum nec velle nec audere ad placitum venire, con-
l.6-queri cȩpit. Qua de re permotus Normannus, terram illam de Angulis ei tradidit ea tamen ratione ut si qu[is quando]que eum admoneret, in jus rediret placitumque
l.7 recuperaret. Quod ille in tantum annuit ut etiam, inclinato capite, magnas ei grates ageret. Hac de re [test]is est Petrus de Bullo. Exinde terra nostra
l.8 invaditur, peccudes et armenta a pascuis arcentur. Clamant pauperes opprimi se injuste, minantur sese terram nostram relinquere. Hic clamor populi
l.9 pervenit ad aures Normanni. Convocat proceres Talemundi, convocat et Cursonis. Pergunt in Sabulum videre lineam quam fecerat Morinus et
l.10 utrum sit clamor populi justus. Judicant quod fecerat non esse juris nec consuetudinis per Petrum de Bullo, per Hugonem Hugonis filium, per Ansgerium
l.11 de Cursone. Redire ad placitum admonetur, admonentur et monachi, ea tamen ratione ut qui non adesset nec quid judicaretur facere vellet ex tunc
l.12 perderet nec amplius recuperaret. Erat quadragesima quando hȩc fiunt, et terminus placiti usque ad rogationes protelatur. Convocantur omnes omnino proceres Talemundi,
l.13 convocantur et Cursonis. Convocatur abbas Majoris Monasterii aut in ejus loco monachi idonei. Quid plura? Adest dies, conveniunt et proceres.
l.14 De proceribus, adest Willelmus de Aspero Monte; adest et Willelmus filius Rannulfi de Bullo, a puero in curia Willelmi nutritus et ejus tempore longo
l.15 spatarius actuum ejus, utpote semper presens, bene conscius, omnibus modis probare paratus rectius esse donum Willelmi Junioris dono Willelmi
l.16 Senioris. Adfuerunt et monachi Petrus prior, Fulco de Boeria et Hugo.
l.17 Adsunt et alii plus minus centum. Quorum nomina, quia longum fuit per singulos scribere, majorum nomina, ne omnino taceantur, subtus curavimus
l.18 annotare: Willelmus filius Kadelonis, Petrus de Bullo, Hugo de Casa, Haimericus frater ejus, Raimundus filius Berengerii, Willelmus filius Herberti,
l.19 Hugo filius Hugolini, Hugo Calvus, Ingelbaudus Buzanus, Bernardus de Murciaco, Tetbaudus Rigidus. Fuerunt alii quamplures quorum
l.20 nomina quia non novimus nec scripsimus. Ad extremum vocatur Morinus. Venire rennuit. Vocatur iterum. Venit. Conventus de placito jureque
l.21 recuperando quod in Sabulo, sicut jam supra diximus, promiserat, respondet se nec promisisse nec annuisse. Adibitis testibus Petro de Bullo,
l.22 Hugone Hugonis filio, Ansgerio de Cursone, annuisse convincitur; et respondet jam nichil amplius se dicere nisi, juste an juste,
l.23 patrem suum tenuisse et, sicut pater suus tenuit, se velle tenere. Convincitur ab omnibus hoc non esse justum. Judicatur finitum esse placitum,
l.24 et terram nostram nobis reddi debere sine ulla ulterius contradictione.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 91-92.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1021 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1021»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1021/. Date de mise à jour : 29/03/12.