La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 197 n° 46

<< < / > >>

Numéro1020

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1080(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurThibaud Mischinus

BénéficiaireSigournais, prieuré de Marmoutier

Regeste

Thibaud Mischinus cède à l'abbaye de Marmoutier la moitié de la dîme de Prisciacum. Ses neveux contestent la donation, puis l'acceptent.

Texte

l.1 Notum sit presentibus et futuris quod Tetbaldus Mischinus, cum perrexisset aliquando in expe-
l.2-ditionem sive, ut minus latine dictum sit, in hostem apud Sanctonas cum Achario de Puzalgiis, domino
l.3 suo, vulneratus est ibi ad mortem. Prospiciens itaque animȩ suȩ, dedit Deo et beato Martino Ma-
l.4-joris Monasterii et monachis ejus medietatem decimȩ Sancti Germani de Prisciaco, videntibus et concedenti-
l.5-bus Haimerico vicecomite Toarcensi et Achario de Puzalgiis, de cujus fevo eam tenebat, et Mauricio filio
l.6 ipsius Acharii. Postea vero, transacto multo tempore, calumpniatus est illam decimam Loholdus filius Ulgardis,
l.7 nepos scilicet Tetbaldi Mischini. Sed monachi nostri de Segorniaco, Gausfredus et Simon et Letbertus,
l.8 volentes sedare illam calumpniam, dederunt ei decem libras; et sic ille calumpniam guerpivit et decimam
l.9 monachis perpetualiter auctoravit. Hoc viderunt: Mauricius de Puzalgiis, de cujus fevo decima erat,
l.10 et Petrus filius ejus, Stephanus de Blesi, Beraldus archipresbiter, Petrus Gundeus, Vivianus de Segorniaco,
l.11 Guerricus, Stephanus filius Petri. Porro, mortuo Loholdo, rursus calumpniati sunt eandem decimam fratres ejus
l.12 Willelmus et Gausfredus: rursusque Gausfredus, prior Segorniaci, fecit cum eis talem concordiam quod
l.13 dedit eis decem libras et sic illi calumpniam guerpiverunt et decimam monachis perpetualiter
l.14 concesserunt. Hoc viderunt: Mauricius de Puzalgiis et Petrus filius ejus, Vivianus de Segorniaco,
l.15 Guerricus. Et ex parte illorum: Berengerius li Raherens, Willelmus Radulfus. Item, ex parte
l.16 monachorum: Stephanus filius Petri et Cognatus, famulus monachi. Hoc etiam concesserunt
l.17 sorores eorum Nubilia et Belota; filii quoque Nubilie Guillelmus et Gausfredus. Hoc vidit: Beren-
l.18-gerius li Raherens maritus Nubiliȩ, Paltonarius serviens vicecomitis. Ex parte mo-
l.19-nachorum: Vivianus de Segorniaco, Stephanus filius Petri et Cognatus famulus mona-
l.20-chi.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 201-202.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1020 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1020»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1020/. Date de mise à jour : 29/03/12.