La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 202 n° 50

<< < / > >>

Numéro1012

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1040(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGeoffroi, vicomte  de  THOUARS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Geoffroi, vicomte de Thouars, cède à l'abbaye de Marmoutier un cens annuel de cent sous.

Texte

l.1 Omnibus quos ad profectum ȩcclesiȩ diligendum pietas christiana convitat, notum fieri
l.2 volumus quod ego Gosfredus vicecomes, gratia Dei, Toarcensium, pro redemptione
l.3 animȩ meȩ et uxoris meȩ Ainoris filiorum quoque meorum, dono monasterio sancti
l.4 Martini, quod juxta Turonum situm est et Majus Monasterium appellatur,
l.5 censum quendam qui mihi hereditario jure provenit de alodo qui Ad Monasteria
l.6 dicitur, super fluvium Oionem. Est autem census ipse per annos singulos centum
l.7 solidi Pictavensium denariorum. Donatio vero hȩc, ut stabilior sit et ma-
l.8-jorem obtineat firmitatem, prȩfatȩ vicecomitissȩ filiorumque suorum
l.9 Aimerici, Savarici, Radulfi et Gausfredi auctoritate et assensu approbata est,
l.10 atque manus subscriptione firmata. Quod ut facerent investituram,
l.11 acceperunt per manum domni Alberti, tunc abbatis, societatem et orationes,
l.12 omneque benefactum predicti monasterii sancti Martini. Nomina vero testium
l.13 qui ad hoc videndum et audiendum invitati convenerunt, annotata continen-
l.14-tur inferius.
l.15 Signum manus Gausfredi vicecomitis [croix], Ainoris vicecomitissȩ [croix],
l.16 S. Aimerici [croix], S. Savarici [croix], S. Radulfi, S. Gausfredi,
l.17 S. Aimerici de Insula [croix]. [colonne1] Stefanus presbiter, Adam senescalcus, Martinus Mala Musca, Guillelmus de Vernoo, Berengarius Bajoarius, Hugo filius Hugolini, Gualterius Bruchardus, Bertrannus cellararius, Gausfredus filius Attonis nepos vicecomitis. [colonne2] Domnus Albertus abbas, Enisanus monachus, Benedictus monachus, Ademarus monachus, Gausmerus clericus, Guarinus clericus, Aimo clericus, Richardus major, Rainaldus major, Rodbertus major.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 150-151.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1012 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1012»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1012/. Date de mise à jour : 29/03/12.