Reims, AD Marne, 54 H 251 n° 1

<< < / > >>

Numéro101

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1118(fiabilité :texte)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche504   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  HAUTVILLERS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS  de  REIMS

Regeste

Les religieux d'Hautviller concluent un traité avec les habitants de Charlefontaine, qui accorde aux religieux de Saint-Denis de Reims dix livres de cire et le tiers des dîmes de Charlefontaine.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Noverint presentes et futuri quod fratrum grex pusillus apud Carolifontem habitantium hanc habeant cum monachis Altovillarensibus pactionem, quia in
l.2 parrochia Aeiensi morantur quȩ eorum est quotannis persolvent in sollemnitate apostolorum Symonis et Judae ȩcclesiȩ Altovillarensi decem libras cerȩ. Solvent etiam
l.3 tertiam partem decimȩ ad altare pertinentem ministris abbatis de omni laboratu suo quȩ facient in parrochia ipsius. Parrochianos Altovillarenses vel ȩcclesiarum ad
l.4 Altovillare pertinentium mortuos nunquam suscipient vel sepelient, nisi a propriis presbiteris conducantur et presententur. Vivorum preterea oblationes in quatuor an-
l.5-ni terminis Natale Domini, Pascha, Pentecosten, festivitate omnium sanctorum, scienter nunquam recipient, nisi prius in ipsi diebus oblationes in parrochiali ȩcclesia sua unusquisque fecerit, et sine sci-
l.6-enter susceperint, requisitam oblationem reddent. Prelatum etiam quemcumque elegerint non ad contradicendum sed tantum ut ei assensum prebeant ante presentiam abbatis vel capituli,
l.7 presentabunt. Ut autem pactio ista rata firmaque permaneat, idoneis testibus eam supradicti monachi et fratres de Carolifonte approbari studuerint.
l.8 Signum domni RODULFI archiepiscopi, cujus imagine carta presens roboratur. Signum Odonis abbatis beati Remigii. Signum Hugonis Altovillarensis abbatis. Signum Joffridi abbatis Sancti
l.9 Theoderici. Signum Joiranni abbatis Sancti Nychasii. Signum Nycholai archidiaconi. Signum Cirici archidiaconi. Signum Ȩbali prepositi. Signum Joffridi decani. Signum Lamberti cantoris. Signum Gerardi, signum Adȩ
l.10 presbiterorum. Signum Fulconis, signum Richardi, signum Alberti diaconorum. Signum Simonis, signum Albrici, signum Leonis subdiaconorum.
l.11 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo CoXVIIIo, indictione XI, regnante Hludovico Francorum rege, anno Xo, archiepiscopatus autem domni Rodulfi, anno XIo.
l.12 FULCHRADUS cancellarius recognovit scripsit et subscripsit [croix].
l.13 [sceau]. CYROGRAPHUM.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°101 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°101»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte101/. Date de mise à jour : 29/03/12.