Nîmes, AD Gard, H 142

<< < / > >>

Numéro1005

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1112(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPons Gaucelmus  de  LUNELLO

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-GILLES

Texte

l.1 Notum sit omnibus hominibus [...] Pontium Gaucelmi de Lunello contra sacramentum quod fecerant
l.2 tam ipse quam frater ejus Gaucelmus de Lunello apud Sanctum Egidium in presentia Raimundi comitis strenuissimi
l.3 et procerum ejus, contra inquam ipsum sacramentum et jus domum ad stacionem in villa Sancti Juliani fecisse, unde an-
l.4-garie atque torture et ut planius ex primum tolte quas per sacramentum per se vel per suos perpetuum in honore
l.5 sancti Petri dimiserunt juxta quod in sacramentali quod penes monasterium reservatur scriptum est, i[...]le Sancti Juliani
l.6 et hominibus Sancti Petri eveniebant quam plurime. Quod domnus abbas Fulcho et Bertrannus prior ceterique monachi vi-
l.7-dentes, ad Ildefonsi domini ac defensoris sui monasterii maximi, atque potentissimi comitis Raimundi filii pro
l.8 clamationenem et defensionem de domo et de illatis post sacramentum toltis atque aliis injuriis que causa domus
l.9 sibi et suis accedant venire el[eger]unt. Qui Ildefonsus sapientum suorum consilio prefatam domum destrui fecit.
l.10 Quapropter Pontius Gaucelmi [...] sui magis ac magis monasterio et monachis infesti esse ceperunt et multa
l.11 mala in eos intulerunt. Quod tandem ad comitis Ildefonsi obtimatumque ejus aures devenerit. Veniensque in villam
l.12 Marcilianicas et accersitis utrisque videlicet Pontio Gaucelmi cum suis adjutoribus Bernardo de Andusi[a] et mul-
l.13-tis aliis et abbate Fulchone et suis sub firmantia ex utraque parte, premissas querimonias audivit, et auditis atque
l.14 inquisitis et cognito malo qui pro domo Sancto Petro acciderat, et in futuro evenire poterat justo juditio ejus curia diffinivit
l.15 dominum de Lunello numque debere habere domum propriam in villa Sancti Juliani que predicti Pontii Gaucelmi precessores numque
l.16 habuerunt, nec posteri ejus vel ipse debent facere contra abbatem et monachos quod precessores facere non debuerunt
l.17 in villa Sancti Juliani videlicet domum propriam idem propriam habitationem preter illas domos mansorum et cabannariarum quos
l.18 homines eorum tenent de eis. Hac autem factum est in presentia decani de Poscheriis, et Willelmi de Sabrano,
l.19 et Petri Bernardi de Clareto, eorumque diffinitum est [...] juditio, et in presentia Rostagni Guillelmi de Volobrega, Rai-
l.20-mundi Pontii de Volobrega cum ipsis eadem judicantes. Hoc juditium viderunt et audierunt Pontius Bremun-
l.21-di de Somerio, Petrus de Armazanico, Gandalmandus, Bernardus Petri de Lunello, Pontius de Nuzeto, Bernar-
l.22-dus de Sancto Justo, Guillelmus Petri de Casalibus, Petrus Bertrandi de Sancto Juliano, Bertrandus de Sancto Juliano, Cadel-
l.23-lus, Bremundus de Sancto Juliano, Rai[mun]dus Galterii, Calvinus, Odilo, Armannus, Petrus Raimundi, Stephanus
l.24 Calcadelz. Actum anno MoCoXIIo, regnante Lodovico.
l.25 Guillelmus levita scripsit.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1005 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1005»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1005/. Date de mise à jour : 29/03/12.