Nîmes, AD Gard, H 194
Numéro1004
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1109(fiabilité :texte)
LieuNîmes (arènes)(lat :in castro Arenarum)
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche305 mm
Largeur en bas185 mm
AuteurHugues de Saint-Baudile de Nîmes, prieuré de La Chaise-Dieu
BénéficiaireSeguin, abbé de LA CHAISE-DIEU
Texte
l.2 Ortensis B. Attonis vicecomitis conquestum fuisse de Petro Turrismagne
l.3 abbate eo quod diffinicionem quam ipse ejusque genitores ac fratres sororque cum abbate
l.4 Casȩ Dei Siguino fecerat, prevaricatus fuisset. Quapropter vicecomes nomi-
l.5-natum priorem et abbatem convenire in placitum fecit. Prior autem ut suam
l.6 recitavit querimoniam cartamque prefatȩ diffinitionis hostendit. Fulcherius
l.7 et Teudardus presbiteri dictis annuendo prioris canonicos in vita Petri
l.8 prescripti monasterii abbatis omnia legumina sine abbate ac decimas fru-
l.9-menti et ordei de tasca quam isdem abbas habebat piperumque de judrorum
l.10 sepulturis in XL et in adventu domini sine abbate tenuisse, alio quoque
l.11 tempore cum abbate divisisse ipsumque abbatem absque fratrum suorum parte nundinas
l.12 piperumque predictum habuisse testati sunt. Horum testimonium ipse vice-
l.13-comes cum Cecilia conjuge ceterisque proceribus qui aderant legitimum
l.14 verumque esse affirmavit. Tunc in eodem placito nobilissimi Wilelmus
l.15 Montis Pessulani, Raimundus Poschariensis decanus, Cecilia vicecomi-
l.16-tissa, Poncius Deusdedit de Corolla, Raimundus Poncii de eodem castello,
l.17 jubente Bernardo ac deprecante, judicaverunt auditam monachis que-
l.18-rimoniam ab abbate emendandam et in antea diffinicionem ab ipso Sigui-
l.19-no supradicto abbati factam illibatam firmamque ut predicti testes et carta
l.20 ostensa testati sunt ab eo et ab omnibus ad eum pertinentibus custodiendam.
l.21 Hec laudatio in castro Arenarum facta est videlicet in Raimundi
l.22 Cantarelle solario, presentibus Petro Bernardi de Cortina, Ugone
l.23 Almeradi monachis et Poncio Cordoano qui cum priore advenerunt,
l.24 anno incarnati Verbi MoCVIIII, regnante Lodoico rege.
l.25 Novissime Fulcherius et Teutardus venerandi sacerdotes
l.26 scientes diem exitus sui appropinquare quoniam nimia confecti fuerunt
l.27 senectute. Petrum de Sancto Thoma, Petrum Gausaldi, Johannem fratrem
l.28 ejus, Petrum Willelmi, Vitalem Cabotem, Willelmum Poncii, Ber-
l.29-nardum Faraldi, Petrum Claves, Bertrandum Nizetum, Raimun-
l.30-dum Majafredi, nobillissimos viros obnixe deprecaverunt ut post
l.31 exitum eorum ipsi testes fierent de his quorum illi testimonium
l.32 viventes prebuerant sicuti in hoc pagina scriptum certum est
l.33 cernebant.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1004 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1004»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1004/. Date de mise à jour : 29/03/12.