Nîmes, AD Gard, H 112

<< < / > >>

Numéro1002

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/1102(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche210   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurBertrandus, Precipua et leur fils de  BEAUVOISIN

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Bertrand de Beauvoisin, Precipua et leur fils donnent à l'abbaye de Psalmodi l'église située dans la forêt, sur la rive du Petit Rhône, aux moines de Saint-Martin de [...] le droit de naviguer sur l'étang du Scamandre pour pêcher.

Texte

l.1 Dum [quis consistet] homo [...] de futuro semper debet tractare ut quando a[...-
l.2...] dicente: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, [...] nomen Bertrandus de Bellovicino et [...]
l.3 Precipua et fil[ii sui] Bertrannus et Petrus sive Bernardus, nos simul donamus aecclesiam [...] que est in silva, in ripa Rodani minoris, cum sua terragia
l.4 quantum ipsi monachi laborare potuerint, sive in labore, sive in piscatione. Et i[...] ecclesiam Sancti Vincenci terminium sicut terminarium est in
l.5 presentia dominorum de Castro Poscherias. Et sicut ipsi dederunt monachis Sancti Martini de [...] ibi sunt et futuri e[...] navigium in stagno Scamandro ad pis-
l.6-candum sine ullo servitio, ita et nos concedimus et donamus. Hec omnia suprascripta ego [...] et uxor mea Precipua et prephati filii mei donamus domino Deo, et
l.7 Sancto Petro Psalmodiensi, et abbati Fulconi, et ad monachos tam presentes quam [...]s, per fidem et sine inganno, pro remedio animarum nostrarum,
l.8 in tali vere ratione, ut omnia sicut pred[...]mus vel cedimus habeant monachi Sancti P[etri Psal]modiensis omnique tempore teneant et possideant. Et si quis con-
l.9-tra hanc cartam donationis venerit ad inrumpendum, non valeat vindi[care quod r]epetit, sed duplam et memoratam honorem istum restituat, et in
l.10 [antea] carta ista firma et stabilis omnique tempore permanent et insuper [...]acti [...] Dei incurrat, et cum Juda traditore in inferno dampnetur,
l.11 [et cum] Dathan et Abiron qui viventes introierunt in infernum, particeps fiat. Facta carta ista donationis mense julio, feria septima, luna I,
l.12 anno ab incarnatione Domini mille centum duo, indicione X, era millesimo centesima quadragesima, regnante Philippo rege Francorum.
l.13 Signum Bertrandi et uxor sua Precipua, et infantes illorum Bertrandus et Petrus sive Bernardus. S. Bermundi de Lentresdeires. S. Bremundi de Sancto Juliano.
l.14 S. Guilelmi Bremundi. Hec omnia suprascripta Bertrannus dedit et firmavit et uxor sua et filii sui et testes firmare rogavit.
l.15 Moyses indignus sacerdos et mon[achus] scripsit.

Notes

Citation: Luc. XI, 41.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1002 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1002»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1002/. Date de mise à jour : 29/03/12.